Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Septimius Severus busto-Musei Capitolini.jpg|thumb|[[Herma]] imperatoris [[Septimius Severus|Septimii Severi]] cui Dio Cassius primum opusculum dedicavit et cuius adprobatione ad historiam conscribendam confirmatus est. Nec tamen bonus imperator fuisse in ''Historia Romana''<ref>Libris 75-77.</ref> dicitur.]]
'''Lucius Claudius Cassius Dio Cocceianus''' ([[Nicaea (Turcia)|Nicaea]]e in [[Bithynia]] natus circa annos [[155]]/[[160]] - obiit ibidem post annum [[235]]), filius senatoris [[Cassius Apronianus|Cassii Aproniani]], fuit rerum gestarum Romanarum scriptor. Nam ''[[Historia Romana (Dio)|Historiam Romanam]]'' octoginta libris Graece composuit in qua res gestas, quae sibi quidem memoria dignae videbantur, ab [[Aeneas|Aenea]] repetivit atque addidit eventa quibus ipse interfuit ; octo enim Augustos coluit senator Cassius Dio : [[Commodus|Commodum]], [[Pertinax|Pertinacem]], [[Didius Iulianus|Didium Iulianum]], [[Septimius Severus|Septimium Severum]], [[Caracalla|Caracallam]], [[Macrinus|Macrinum]] cum filio [[Diadumenianus|Diadumeniano]], [[Elagabalus|Sardanapalum]], [[Alexander Severus|Alexandrum Severum]]. Lingua Graeca utebatur in qua multa [[Idioma|idiomata]] Latina conspicua sunt.