Aperire sectionem principem

Mutata

m
Summarium vacuum
'''Essentia''' est [[natura]] vel [[substantia]] cuiusdam [[ens|entis]]. Quo [[nomen substantivum|nomine]] [[Lucius Sergius Plautus|Sergius Plautus]] [[Stoicismus|Stoicus]] exeunte [[saeculum 1 a.C.n.|saeculo primo a.C.n.]] notionem [[Aristoteles|Aristoteliam]] q.e. '''οὐσία''' interpretatus est. De quo [[Quintilianus]] hoc testimonium dicit: "Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio: οὐσίαν, quam Plautus ''essentiam'' vocat."<ref>''[[Institutio oratoria|Inst.]]'' 3.6.23.</ref> Sed iam [[Cicero]], qui pro οὐσία ''naturam'' reddere solebat, etiam ''essentia'' usus esse dicitur, itemque [[Papirius Fabianus]].<ref>[[Seneca]], ''[[Epistulae morales ad Lucilium|Ep.]]'' 58.6.</ref>
 
Initio quidem ''essentia'' in dubium vocata esse videtur propter duritiam nimiam, ut Quintilianus prae se fert dubitatores admonens: "Multa ex Graeco formata nova, ac plurima a Sergio Plauto, quorum dura quaedam admodum videntur, ut ''ens'' et ''essentia'': quae cur tanto opere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus: ideoque paupertate sermonis laboramus."<ref>''Inst.'' 8.3.33; cf. 2.14.2.</ref> Etiam [[Seneca]]e visum est hoc vocabulum defendere: "Quid enim fiet, mi Lucili? Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo [sc. ''essentia''] uti."<ref>Sen. ''Ep.'' 58.6.</ref> Saeculo fere post [[Apuleius]] ''essentiam'' receptam habet idemque significantem ac ''substantiam'': "Οὐσίας quas essentias dicimus" [. . .] "et primae quidem substantiae vel essentiae primum deum esse et mentem formasque rerum et animam."<ref>[[Apuleius|Apul.]] ''[[De Platone et eius dogmate|De Platone]]'' 1.6.</ref>
 
== Bibliographia ==
* de Ghellinck, J. [[1942]]. L'entrée d'''essentia'' ''substantia'' et autres mots apparentés, dans le latin médiéval. ''Bulletin du Cange: Archivum Latinitatis Medii Aevi'' 16: 77-112.
 
[[Categoria:Essentialismus]]
[[Categoria:Logica modalis]]
[[Categoria:Metaphysica]]
[[Categoria:Philosophia]]
83 427

recensiones