Quantum redactiones paginae "Lucretius" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
No edit summary
Linea 25:
==Post mortem==
Post mortem multi poetae Romani Lucretium aemulati sunt, inter quos [[Vergilius]] in primis, sed etiam [[Horatius]], [[Ovidius]], et alii. Multis post saeculis tamen philosophia Lucretii posterioribus, praesertim Christianis, tam displicuit ut exempla operum quasi evanuerunt. Anno 1417 [[Ioannes Franciscus Poggio Bracciolini|Poggio Bracciolino]] ultimum [[manuscriptum]] invenit et poema ''De rerum natura'' in lumen reddidit.
 
== Editiones ==
* ''De rerum natura'', (Brixiae), Thoma Fer(r)ando auctore, s.d. [sed 1473] (editio princeps)
* [''De rerum natura''] ''libri sex nuper emendati'', Venetiis, apud Aldum, 1500 (editio Aldina prima).
* ''In Carum Lucretium poetam commentarij a Joanne Baptista Pio editi'', Bononiae, in ergasterio Hieronymi Baptistae de Benedictis, 1511 (editio prima cum commentario).
* ''De rerum natura libri sex a Dionysio Lambino emendati atque restituti & commentariis illustrati'', Parisiis, in Gulielmi Rovillij aedibus, 1563 (editio Lambiniana prima).
* ''De rerum natura libri VI'', Patavii, excudebat Josephus Cominus, 1721 (editio Cominiana prima).
* ''De rerum natura libri sex'', Textus revisio, commentarius et studia introductiva Caroli Giussani, volumina IV, Augustae Taurinorum, H. Loescher, 1896-98 (editio critica potissima).
 
==Bibliographia==