Quantum redactiones paginae "Creticum mare" differant

m
Summarium vacuum
m (Cat.)
mNo edit summary
 
[[Fasciculus:Cretan Sea satellite picture.jpg|thumb|Ex satellite despectus in Creticum mare]]
[[Fasciculus:Aegean Sea map bathymetry-fr.svg|thumb|Descriptio bathymetrica Aegaei maris]]
'''Creticum mare''',<ref>[[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 5.32</ref> vel '''Creticum pelagus''',<ref>[[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 4.58.</ref> [[Graece]] Κρητικὸν πέλαγος, [[Neograece]] Κρητικό Πέλαγος, est [[Aegaeum mare|Aegaei maris]] pars meridiana, quae, quidquid inter [[Creta|Cretam insulam]] et [[Cyclades|Cycladum]] insulas meridianas sicut [[Melos|Melon]] et [[Santoríne]]n iacet, comprehendit. In occidente [[Cythera]] et [[Anticythera|Aegilam]] insulas, in oriente autem [[Casos|Cason]] et [[Carpathus|Carpathon]] insulas adluit. Sunt qui Carpathum et Casum insulas ad [[Carpathium mare]] pertinere putent.
 
Creticum mare paene totum insulis caret, sed commemorandae sunt insulae parvae [[litus|litora]] Cretae septentrionalis praetexentes, quae sunt [[Acytos]] ([[Neograece]] Άγιοι Θεόδωροι), [[Día]], [[Spinalónga]] sive Calydon, [[Psíra]], denique [[Dionysades]]. Sinus marini ad Creticum mare pertinentes hi sunt (ab occidente ad orientem): [[Cissami sinus|Cissami]], [[Cydoniae sinus|Cydoniae]], [[Sudae sinus|Sudae]], [[Almyri sinus|Almyri]], [[Heaclei sinus|Heraclei]], [[Máliorum sinus|Meliorum]], denique [[Miramppeli sinus]].
14 121

recensiones