Quantum redactiones paginae "Editio princeps" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
Ratio editionis principis ad bibliophiliam et litterarum historiam pertinet : editiones ipsae non optimae erant ut quae ex uno et mediocri manuscripto plerumque ducebantur cuius textum quotienscumque non intelligebat editor saepe emendationes suas sine ulla nota scriptis inserebat. Paulatim tantum per saecula textus philologorum labore emendabantur et editiones re vera criticae dici poterant.
 
Praeterea manuscriptos quibus ad typos componendos utebantur typographi saepe varie inscripserunt aut atramento macularunt aut aliter corruperunt ita ut nonnulli ex eis nusquam postea apparuerint : tum editio princeps instar manuscripti perditi locum in stemmate apud philologos habet. Iamvero accidit ut manuscriptus perditus unicus fuisse inveniretur : e quo tempore eidtioeditio princeps fons unicus ad omnes editiones posteriores alicuius textus facta est, ut in ''Fabulis'' [[Hyginus mythographus|Hygini]], exempli gratia, quae a Iacobo Mycillo curatae anno 1535 [[Basilea|Basileae]] in lucem typographicam prodierant..
 
== Notae ==