Quantum redactiones paginae "Franciscus Georgius Rössler" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
== Momenta gravitatis ==
=== Musicae ===
Praecox in musicalibus ecclesiasticis catholicis participans (e.g. in [[Cantus Gregorianus|cantu Gregoriano]] exercendo), instrumentis variis canens (clavichordio, organo tubulato, monaulis, fistulis corticatis, tibia clarisona, tuba, violina, viola), aab Officii Diocesis Spirensis de musica ecclesiastica superioribus examinatus est. Regentis chori munere in multis locis Electoratus Palatinati functus est.
 
Melodiarum compositione imbuebatur apud Ioannem Vogt, Manhemiensem. Fere triginta opera composuit, praesertim clavicinio, choro, musicae camerali apta. Quorum plura quoque edita sunt in casis editricibus: de hoc confer elenchum apud casam Volfgangi G. Haas infra. Opus eius praetitulatum "Evoluo" anno 1994 in sectione modernorum palmam tulit in certamine chororum Germanicorum Choro [[Mogontiacum|Moguntino]] Figurali qui dicitur interpretante.