Quantum redactiones paginae "Editio princeps" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
==Auctores Graeci==
===Incunabula===
Nec ita multa fuere [[incunabula]] Graeca nec raro evenit ut interpretationes Latinae vel etiam vernaculae ante textum Graecum<ref>Qui tamen sola vera editio princeps habetur.</ref> typis mandarentur ; praeterea non semper omnia opera scriptoris alicuius semel edita sunt. Certe [[Homerus]] circa [[1488]] Florentiae per [[Demetrius Chalcocondyles|Demetrium Chacondylem]], [[Hesiodus]], [[Aesopus]], [[Isocrates]] per Demetrium Chalcondylem curatus (Mediolani, 1493), [[Lucianus]] a Iano Lascari curatus apud typographum [[Laurentius de Alopa|Laurentium de Alopa]] (Florentiae 1496), [[Aristophanes]] a [[Marcus Musurus|Marco Musuro]]<ref> Filippomaria Pontani, "[http://grbs.library.duke.edu/article/download/1771/2961 Musurus’ Creed]" in ''Greek, Roman, and Byzantine Studies'' vol. 43 (2002/3) pp. 175–213.</ref> curatus apud [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]] (1498), [[Callimachus]], nonnullae [[Euripides|Euripidis]] fabulae a [[Ianus Lascaris|Iano Lascari]] curatae et [[Anthologia Planudea]] ab eodem (Florentiae,1494) , opera omnia [[Aristoteles|Aristotelis]] ([[Aldus Manutius]], 1495), grammaticae et opera minora aut [[Florentia|Florentiae]], aut [[Venetiae|Venetiis]] aut [[Mediolanum|Mediolani]] quinto decimo saeculo Graece excusa sunt.
===Aldus Manutius===
Multi auctores maximi momenti primis tantum annis sedecimi saeculi apud typographum [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]], qui Academiam ad linguam Graecam promovendam Venetiis condiderat<ref>Martinus Lowry, ''The world of Aldus Manutius : business and scholarship in Renaissance Venice'', [[Oxonia]]e : Blackwell, 1979. Antonius A M. Sicherl, ''Griechische Erstausgaben des Aldus Manutius: Druckvorlagen, Stellenwert, kultureller Hintergrund'', [[Paderbronna]]e, 1997 [http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1998_num_111_1_4319_t1_0388_0000_2 Recensio critica]</ref>, in lucem typographicam prodierunt (omitto auctores minores) : [[Sophocles]] (1502), [[Thucydides]](1502), [[Herodotus]](1502), [[Euripides]](1503), [[Xenophon (scriptor)|Xenophontis]] ''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]]'' (1503), [[Demosthenes]] (1504), [[Plutarchus]] (''[[Moralia (Plutarchus)|Moralia]]'' 1509), oratores Attici et [[Plato]] et [[Pindarus]] (1513), ''[[Deipnosophistae]]'' [[Athenaeus (Naucratites)|Athenaei]] (1514)<ref>[http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1967_num_80_379_3970 Jean Irigoin, L'édition princeps d'Athénée et ses sources]</ref>. Aldo mortuo ab heredibus in eadem officina : [[Strabo]] et [[Pausanias]] (1516), [[Aeschylus]] (1518), [[Hippocrates]](1526)... Circa idem tempus Iuntae, typographi Florentini<ref>Angelo Maria Bandini, De Florentina Iuntarum typographia eiusque censoribus ex qua graeci, latini tusci scriptores ope manuscriptorum a viris clarissimis pristinae integritati restituti in lucem prodierunt, Francesco Bonsignori, 1791.</ref>, et ipsi nonnullas editiones principes praestiterunt ut anno 1515 ''[[Lysistrata|Lysistratam]]'' et ''[[Thesmophoriazusae|Thesmophorias]]'' Aristophanis quae editioni Aldinae deerant, anno 1516 opera Xenophontis pleraque, anno 1517 ''[[Vitae parallelae|Vitas Parallelas Plutarchi]]'' et [[Aelius Aristides|Aelium Aristidem]]...