Quantum redactiones paginae "Editio princeps" differant
Content deleted Content added
Linea 6:
Nec ita multa fuere [[incunabula]] Graeca nec raro evenit ut interpretationes Latinae vel etiam vernaculae ante textum Graecum<ref>Qui tamen sola vera editio princeps habetur.</ref> typis mandarentur ; praeterea non semper omnia opera scriptoris alicuius semel edita sunt. Certe [[Homerus]] circa [[1488]] Florentiae per [[Demetrius Chalcocondyles|Demetrium Chacondylem]], [[Hesiodus]], [[Aesopus]], [[Isocrates]] per Demetrium Chalcondylem curatus (Mediolani, 1493), [[Lucianus]] a Iano Lascari curatus apud typographum [[Laurentius de Alopa|Laurentium de Alopa]] (Florentiae 1496), [[Aristophanes]] a [[Marcus Musurus|Marco Musuro]]<ref> Filippomaria Pontani, "[http://grbs.library.duke.edu/article/download/1771/2961 Musurus’ Creed]" in ''Greek, Roman, and Byzantine Studies'' vol. 43 (2002/3) pp. 175–213.</ref> curatus apud [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]] (1498), [[Callimachus]], nonnullae [[Euripides|Euripidis]] fabulae a [[Ianus Lascaris|Iano Lascari]] curatae et [[Anthologia Planudea]] ab eodem (Florentiae,1494) , opera omnia [[Aristoteles|Aristotelis]] ([[Aldus Manutius]], 1495), grammaticae et opera minora aut [[Florentia|Florentiae]], aut [[Venetiae|Venetiis]] aut [[Mediolanum|Mediolani]] quinto decimo saeculo excusa sunt.
===Aldus Manutius===
Multi auctores maximi momenti primis tantum annis sedecimi saeculi apud typographum [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]], qui Academiam ad linguam Graecam promovendam Venetiis condiderat<ref>Martinus Lowry, ''The world of Aldus Manutius : business and scholarship in Renaissance Venice'', [[Oxonia]]e : Blackwell, 1979. Antonius A M. Sicherl, ''Griechische Erstausgaben des Aldus Manutius: Druckvorlagen, Stellenwert, kultureller Hintergrund'', [[Paderbronna]]e, 1997 [http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1998_num_111_1_4319_t1_0388_0000_2 Recensio critica]</ref>, in lucem typographicam prodierunt (omitto auctores minores) : [[Sophocles]] (1502), [[Thucydides]](1502), [[Herodotus]](1502), [[Euripides]](1503), [[Xenophon (scriptor)|
===Rhenanus humanismus===
|