Quantum redactiones paginae "Onomatopoeia" differant

Content deleted Content added
Linea 160:
 
=== De nominatione accommodativa ===
Cuculus, cum Graece κόκκυ sonet, tamen ipse appellatur κόκκυξ, morphologice /kokkuk+s/. Itaque κόκκυξ factum est ex stirpe κοκκυκ, cui inflexiones suffiguntur. Stirps ipsa κοκκυκ sonum naturalem ''kok-kuk''<ref>Vel ''kuk-kuk'', si respicimus quod duo /u/ phonemata syllabarum contiguarum alienum quid videntur esse in lingua Graeca (cf. *μυρμυρ+j+ω > μορμύρω).</ref> exhibet. Interiectio autem κόκκυ exstitit phonemate /k/ finali detruncato, nam in loco finali nulli [[Consonans|consonantes]] nisi ν, ρ, ς permittuntur. Ita in [[Phonotaxis|phonotaxin]] linguae Graecae accommodata est etiam interiectio. Item sonus grundiendi γρῦ factus est ex ''grug'', quae stirps verbo γρύζω (< *γρυγ+j+ω) subest.
 
==Fontes==