Quantum redactiones paginae "Editio princeps" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Simili modo hodie in scientiis primus textus divulgatus qui nos de aliqua re certiores fecit publicatio princeps ad hanc rem nonnumquam appellatur. Exempli gratia in medicina prima publicatio quae novum morbum [[Symptoma|syptomatibus]] clinicis definit et a proximis discernit, 'publicatio princeps' ad illum morbum dici potest.
==Auctores Graeci==
===Incunabula===
Nec ita multa fuere [[incunabula]] Graeca nec raro evenit ut interpretationes Latinae vel etiam vernaculae ante textum Graecum typis mandarentur ; praeterea non semper omnia opera scriptoris alicuius semel edita sunt. Certe [[Homerus]] circa [[1488]] Florentiae per [[Demetrius Chalcocondyles|Demetrium Chacondylem]], [[Hesiodus]], [[Aesopus]], [[Isocrates]] per Demetrium Chalcondylem curatus (Mediolani, 1493), [[Lucianus]] a Iano Lascari curatus apud typographum [[Laurentius de Alopa|Laurentium de Alopa]] (Florentiae 1496), [[Aristophanes]] a [[Marcus Musurus|Marco Musuro]]<ref> Filippomaria Pontani, "[http://grbs.library.duke.edu/article/download/1771/2961 Musurus’ Creed]" in ''Greek, Roman, and Byzantine Studies'' vol. 43 (2002/3) pp. 175–213.</ref> curatus apud [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]] (1498), [[Callimachus]], nonnullae [[Euripides|Euripidis]] fabulae a [[Ianus Lascaris|Iano Lascari]] curatae et [[Anthologia Planudea]] ab eodem (Florentiae,1494) , opera omnia [[Aristoteles|Aristotelis]] ([[Aldus Manutius]], 1495), grammaticae et opera minora aut [[Florentia|Florentiae]], aut [[Venetiae|Venetiis]] aut [[Mediolanum|Mediolani]] quinto decimo saeculo excusa sunt.
===Aldus Manutius===
 
Multi auctores maximi momenti primis tantum annis sedecimi saeculi apud typographum [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]], qui Academiam ad linguam Graecam promovendam Venetiis condiderat<ref>Martinus Lowry, ''The world of Aldus Manutius : business and scholarship in Renaissance Venice'', [[Oxonia]]e : Blackwell, 1979. Antonius A M. Sicherl, ''Griechische Erstausgaben des Aldus Manutius: Druckvorlagen, Stellenwert, kultureller Hintergrund'', [[Paderbronna]]e, 1997 [http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1998_num_111_1_4319_t1_0388_0000_2 Recensio critica]</ref>, in lucem typographicam prodierunt (omitto auctores minores) : [[Sophocles]] (1502), [[Thucydides]](1502), [[Herodotus]](1502), [[Euripides]](1503), [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]](1503 (''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]]'') et 1516 reliqua), [[Demosthenes]] (1504), [[Plutarchus]] (''[[Moralia (Plutarchus)|Moralia]]'' 1509), oratores Attici et [[Plato]] et [[Pindarus]] (1513), ''[[Deipnosophistae]]'' [[Athenaeus (Naucratites)|Athenaei]] (1514)<ref>[http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1967_num_80_379_3970 Jean Irigoin, L'édition princeps d'Athénée et ses sources]</ref>. Aldo mortuo ab heredibus in eadem officina : [[Strabo]] et [[Pausanias]] (1516), [[Aeschylus]] (1518), [[Hippocrates]](1526)... Circa idem tempus Iuntae, typographi Florentini<ref>Angelo Maria Bandini, De Florentina Iuntarum typographia eiusque censoribus ex qua graeci, latini tusci scriptores ope manuscriptorum a viris clarissimis pristinae integritati restituti in lucem prodierunt, Francesco Bonsignori, 1791.</ref>, et ipsi nonnullas editiones principes praestiterunt ut anno 1517 ''[[Vitae parallelae|Vitas Parallelas'' Plutarchi]] et [[Aelius Aristides|Aelium Aristidem]].
===Rhenanus humanismus===
 
Humanismus Rhenanus quoque qui paulo post circa praeclaram [[Universitas Basiliensis|universitatem Basiliensem]] florebat et litterarum Graecarum doctores insignes praebuit inter quos [[Erasmus|Erasmum]], [[Simon Grynaeus|Simonem Grynaeum]], [[Iohannes Oporinus|Iohannem Oporinum]], [[Sigismundus Gelenius|Sigismundum Gelenium]], [[Beatus Rhenanus|Beatum Rhenanum]] etc. memorare licet nonnihil auctoribus Graecis typis divulgandis contulit. Ita apud typographum [[Hieronymus Frobenius|Hieronymum Frobenium]] prodiere anno 1532 [[Stobaeus]], anno 1533 [[Diogenes Laertius]] et [[Arrianus]] et [[Ptolemaeus]], anno 1544 [[Flavius Iosephus]] ; apud [[Iohannes Hervagius|Iohannem Hervagium]] anno 1533 [[Euclides]] et anno 1534 [[Heliodorus]] ; apud [[Iohannes Oporinus|Iohannem Oporinum]] anno 1539 [[Diodorus Siculus]] et anno 1545 [[Oracula Sibyllina]]... Anno 1530 quinque primi libri [[Polybius|Polybii]] [[Hagenoa|Hagenoae]] a ViventioVincentio Opsopaeo curati typis mandati sunt quibus anno 1549 Ioannes Hervagius ''Excerpta Antiqua'' librorum VI-XVIII addidit.
===Stephani, typographi Parisienses===
 
== Notae ==