Quantum redactiones paginae "Editio princeps" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Simili modo hodie in scientiis primus textus divulgatus qui nos de aliqua re certiores fecit publicatio princeps ad hanc rem nonnumquam appellatur. Exempli gratia in medicina prima publicatio quae novum morbum [[Symptoma|syptomatibus]] clinicis definit et a proximis discernit, 'publicatio princeps' ad illum morbum dici potest.
==Auctores Graeci==
Non tam multa [[incunabula]] Graeca fuere : [[Homerus]] circa [[1488]] Florentiae per [[Demetrius Chalcocondyles|Demetrium Chacondylem]], [[Hesiodus]], Aesopus, [[Isocrates]] per Demetrium Chalcondylem curatus (Mediolani, 1493), [[Lucianus]], [[Aristophanes]], [[Callimachus]], nonnullae [[Euripides|Euripidis]] fabulae a [[Ianus Lascaris|Iano Lascari]] curatae et [[Anthologia Planudea]] ab eodem (MediolaniFlorentiae,1494) , opera omnia [[Aristoteles|Aristotelis]] ([[Aldus Manutius]], 1495), grammaticae et opera minora aut [[Florentia|Florentiae]], aut [[Venetiae|Venetiis]] aut [[Mediolanum|Mediolani]] excusa sunt.
 
Multi auctores maximi momenti primis tantum annis sedecimi saeculi apud typographum [[Aldus Manutius|Aldum Manutium]], qui Academiam ad linguam Graecam promovendam Venetiis condiderat<ref>Martinus Lowry, ''The world of Aldus Manutius : business and scholarship in Renaissance Venice'', [[Oxonia]]e : Blackwell, 1979. Antonius A M. Sicherl, ''Griechische Erstausgaben des Aldus Manutius: Druckvorlagen, Stellenwert, kultureller Hintergrund'', [[Paderbronna]]e, 1997 [http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1998_num_111_1_4319_t1_0388_0000_2 Recensio critica]</ref>, in lucem typographicam prodierunt (omitto auctores minores) : [[Sophocles]] (1502), [[Thucydides]](1502), [[Herodotus]](1502), [[Euripides]](1503), [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]](1503 (''[[Hellenica (Xenophon)|Hellenica]]'') et 1516 reliqua), [[Demosthenes]] (1504), [[Plutarchus]] (''[[Moralia (Plutarchus)|Moralia]]'' 1509), oratores Attici et [[Plato]] et [[Pindarus]] (1513), ''[[Deipnosophistae]]'' [[Athenaeus (Naucratites)|Athenaei]] (1514)<ref>[http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1967_num_80_379_3970 Jean Irigoin, L'édition princeps d'Athénée et ses sources]</ref>. Post mortem Aldi ab heredibus in eadem officina : [[Strabo]] et [[Pausanias]] (1516), [[Aeschylus]] (1518), [[Hippocrates]](1526)...