Aperire sectionem principem

Mutata

m
[[Fasciculus:Spinoza.jpg|thumb|175px|left|[[Benedictus Spinoza]].]]
Maiores [[philosophia mentis]], [[epistemologia]], et [[metaphysica]] personae saecula septimo decimo et duodevicensimo fere dividuntur in duos greges principales. [[Rationalismus|Rationalistae]], plerumque in [[Francia]] et [[Germania]], arguerunt omnem scientiam in quibusdam [[innatismus|notionibus innatis]] in [[mens|mente]] incipere. Inter maiores rationalistas fuerunt [[Cartesius]], [[Benedictus Spinoza]], [[Godefridus Guilielmus Leibnitius]], et [[Nicolaus Malebranche]]. [[Empirismus|Empiristae]] contra habebant scientiam in [[experientia]] [[sensus|sensoria]] incipere. Inter maiores empiristas sunt [[Ioannes Locke]], [[Georgius Berkeley]], et [[David Hume]] (Hae categoriae sunt retrospectivae, quas Kantius plerumque praestat.) [[Ethica]] et [[philosophia politica]] sub his categories usitate non subsumuntur, quamquam omnes hi viri [[ethica]]e studebant, in suis modis. Aliae personae in [[philosophia politica]] magni momenti fuerunt [[Thomas Hobbes]] et [[Ioannes Iacobus Rousseau]].
[[Fasciculus:JohnLocke.png|thumb|200px|175|[[Ioannes Lockius]].]]
 
[[Immanuel Kantius]] [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]] exeunte rationem philosophicam proposuit quae dixit se [[rationalismus|rationalismum]] et [[empirismus|empirismum]] unire. Utrum rectus esset an non, disputationes philosophicas non omnino finivit. Kantius permulta opera philosophica inspiravit in [[Germania]] [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] ineunte, in [[idealismus Germanicus|idealismo Germanico]] initiente. Proprietas idealismi fuit [[mundus|mundum]] et [[mens|mentem]] intellegendos esse secundum easdem categorias; ad summum venit in opere [[Georgius Gulielmus Fridericus Hegel|Georgii Gulielmi Friderici Hegel]], qui dixit "[[Realitas|Realis]] esse [[ratio]]nalis; rationalis est realis."