Quantum redactiones paginae "Marcus Aemilius Lepidus (consul 78 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Anno [[80 a.C.n.]] praetor in Sicilia erat et repetundarum accusabatur. Anno proximo [[79 a.C.n.]] suffragante maximo studio [[Pompeius|Pompeio]] sed reluctante Sylla<ref>[[Plutarchus]], ''Sylla'', 24</ref> consul ad proximum annum [[Comitia|comitiis]] renuntiatus est, Lutatio Catulo prior. Magna dissensio inter collegas illos fuit : nam Lepidus leges Sullanas rescindere, exsules revocare, bona publicata et divendita pristinis dominis reddere, tribuniciam potestatem restituere obstantibus summo studio Lutatio et maiore parte senatorum conabatur. Oratio quaedam eius ad populum vehemens quidem sed ab ipso [[Sallustius|Sallustio]] sine dubio composita in fragmento ''Historiarum''<ref>I.55.</ref> adhuc exstat. Nec quicquam ex his rebus efficere potuit. Anno [[77 a.C.n.]] ineunte, proconsul Galliae factus Lepidus in [[Etruria]] constitit atque exercitum quem collegerat Romam contra [[Senatus Romanus|senatum]] ducere instituit. Tum suadente [[Lucius Marcius Philippus (consul 91 a.C.n.)|Marcio Philippo]], viro [[Consularis|consulari]], [[senatus consultum ultimum]] edictum est cuius verba nobis servavit Sallustius<ref>''Historiae'' I.77.</ref> : ''uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat''. Tum enim novi consules nondum creati erant quia comitia haberi non potuerunt : [[interrex]] rebus Romanis praeerat, e quo periculum maius fiebat. Lepidus ad [[Campus Martius|Campum Martium]] a Quinto Lutatio Catulo, cui praesisium Urbis permissum erat, statim paene sine pugna victus est quia a militibus deserebatur. In [[Sardinia (provincia Romana)|Sardiniam]] effugit ubi paulo post obiit : quo mortuo eius comites Perperna duce in Hispaniam traduxerunt ubi novum bellum civile moverunt.
 
UrtumUtrum revera [[Populares|popularis]] fuerit an tantummodo simularit ut dominationem Sullanae similem sibi pararet incertum est.
 
==Fontes==