Quantum redactiones paginae "Gualterus Ophamilius" differant

auxi
(auxi)
 
Erat ex nobili familia [[Sicilia|Sicula]], minime [[Anglia|Anglicae]] originis, ut credunt [[rerum gestarum scriptor|scriptores rerum gestarum]] regni Siciliae antiquiores et recentiores. Matris nomen Bona ex diplomate regis Gulielmi anno [[1172]] dato innotescit; fratrum habuit duos, Ioannem et Bartholomaeum, qui primum [[Archidioecesis Agrigentina|episcopatum Agrigentinum]] rexit et post mortem Gualteri ei in sede Panormitana successit. Quia in curia regis primus erat, [[Graece|Graeca lingua]] Πρωτοφαμιλιάριος nominabatur (α' [[mos|more]] Graeco 'primus' significat). Inde cognomen "of the Mill" falsa interpretatione deductum opinionem illum Anglicum esse produxit. Propria manu in hac forma subscripsit in chartis: ''Gualterius''.
 
Ex [[archidiaconus|archidiacono]] [[Cephalaedium|Cephaludii]] [[Decanus (munus ecclesiasticum)|decanus]] capituli [[Archidioecesis Agrigentina|Agrigentini]], [[canonicus]] demum [[Capella Palatina Panormitana|Cappellae Palatinae]] creatus est. Munus praeceptoris 1166 una cum [[Petrus Blesensis|Petro Blesensi]] exercebat.
 
== Bibliographia ==
130

recensiones