Quantum redactiones paginae "Senatus consultum ultimum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
[[Fasciculus:Curia Julia (I) (7161069449).jpg|thumb|AediculuaAedicula in [[Curia Iulia]] ubi [[Senatus Romanus|Senatus]] sedebat]]
'''Senatus consultum ultimum'''<ref>Haec locutio, a modernis historicis usurpata e loco quodam Caesaris (''Bell. Cic.'' I.5.3) sumpta est :
nomen antiquum proprium incertum est, Nonnumquam ''senatusconsultum de republica defendenda'' dicitur. Confer [[Titus Livius|Titum Livium]] III.4 : ''quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est''.</ref> (SCU) est decretum [[Senatus Romanus|senatus Romani antiqui]] per quod in maximis reipublicae periculis et insanabilibus civium seditionibus imperium [[consul]]um ceterorumque summorum magistratuum ita augebatur ut arma adversus cives capere eosque impune interficere illis liceret. Quae nova potestas ita a [[Sallustius|Sallustio]]<ref>''Catil. coniur.'' 29.</ref> definiebatur : ''ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.'' Formula illius senatusconsulti erat : "'''Dent operam'''<ref>[[Sallustius]] ''De coniuratione Catilinae'' 29: "senatus decrevit, darent operam consules etc.". [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] ''[[De bello civili|BC]]'' I.5.3.</ref> (vel '''Videant'''<ref>[[Cicero]], ''[[Pro Milone]]'' 70 et ''Catil.'' I,2,4. [[Titus Livius]] III,4,9 (etiam si illis temporibus tale senatusconsultum non verisimile erat).</ref>) '''consules ...<ref>Praeter consules [[Praetor|praetores]] quoque et [[Tribunus plebis|tribuni plebis]] et [[Proconsul|proconsules]] si qui ad Urbem stetissent nominari poterant.</ref> ne quid respublica detrimenti capiat'''." Hoc senatusconsulti genus in usu fuit a tempore [[Gracchi|Gracchorum]] usque ad secundum [[Triumviratus|triumviratum]] ([[43 a.C.n.]]) : antea enim si quando tale remedium ad reipublicae salutem necessarium videbatur [[Dictatura|dictatorem]] consulto senatu dicebant consules cui per sex menses summum imperium sine [[provocatio|provocatione]] deferebatur.