Quantum redactiones paginae "Senatus consultum ultimum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
nomen antiquum proprium incertum est, Nonnumquam ''senatusconsultum de republica defendenda'' dicitur. Confer [[Titus Livius|Titum Livium]] III.4 : ''quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est''.</ref> (SCU) est decretum [[Senatus Romanus|senatus Romani antiqui]] per quod in maximis reipublicae periculis et insanabilibus civium seditionibus imperium [[consul]]um ceterorumque summorum magistratuum ita augebatur ut arma adversus cives capere eosque impune interficere illis liceret. Quae nova potestas ita a [[Sallustius|Sallustio]]<ref>''Catil. coniur.'' 29.</ref> definiebatur : ''ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.'' Formula illius senatusconsulti erat : "'''Dent operam'''<ref>[[Sallustius]] ''De coniuratione Catilinae'' 29: "senatus decrevit, darent operam consules etc.". [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] ''[[De bello civili|BC]]'' I.5.3.</ref> (vel '''Videant'''<ref>[[Cicero]], ''[[Pro Milone]]'' 70 et ''Catil.'' I,2,4. [[Titus Livius]] III,4,9 (etiam si illis temporibus tale senatusconsultum non verisimile erat).</ref>) '''consules ...<ref>Praeter consules [[Praetor|praetores]] quoque et [[Tribunus plebis|tribuni plebis]] et [[Proconsul|proconsules]] si qui ad Urbem stetissent nominari poterant.</ref> ne quid respublica detrimenti capiat'''." Hoc senatusconsulti genus in usu fuit a tempore [[Gracchi|Gracchorum]] usque ad secundum [[Triumviratus|triumviratum]] ([[43 a.C.n.]]) : antea enim si quando tale remedium ad reipublicae salutem necessarium videbatur [[Dictatura|dictatorem]] consulto senatu dicebant consules cui per sex menses summum imperium sine [[provocatio|provocatione]] deferebatur.
==De controversia iuris ==
Iam a secundo saeculo ante Christum Romani ad dictaturam decurrere reformidare coeperunt<ref>Ultimus dictator, [[Gaius Servilius C.f. Geminus|Gaius Servilius Geminus]], anno [[202 a.C.n.]] [[Comitia|comitiorum]] habendorum causa dictus erat ([[Titus Livius]] 30.39, [[Velleius Paterculus]] 2.28, [[Plutarchus]], ''Sylla'' 33).</ref> nec funesta et posteriora exempla [[Sylla|Luci Syllae]] et [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]], qui dictaturam in [[Tyrannis|tyrannidem]] converterunt, diffidentiam eorum erga illum magistratum extraordinarium minuere. Nihilominus magnum iuris certamen de senatusconsulti ultimi vi inter [[Optimates|optimates]] et [[Populares|populares]] exstiterat : nam optimates hoc senatusconsulto cum ceteras libertates tum provocationem ad populum, quae antiqua [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|lege Valeria]] instituta et nuper ''[[lex Sempronia de capite civis Romani|lege Sempronia de capite civis Romani]]'' a tribuno plebis [[Gaius Sempronius Gracchus|Gaio Graccho]] lata confirmata cives Romanos a magistratuum libidine tuebatur, sublatam ad tempus esse existimabant ; populares contra hoc negabant. De qua re iudicia apud populum fuere : nam anno [[120 a.C.n.]] [[Lucius Opimius]] qui Gaium Gracchum consul necaverat a Publio Decio Subulone caedis civium Romanorum accusatus postremo absolutus est<ref>Titus Livius, ''Periochae'' LXI; [[Marcus Tullius Cicero]], ''Pro Sestio'' 140</ref>, anno [[63 a.C.n.]] Gaius Rabirius instigante Caesare a tribuno plebis [[Titus Labienus|Tito Labieno]] perduellionis post 36 annos reus factus est quod [[Lucius Appuleius Saturninus|Lucium Saturninum]] tribunum plebis anno [[100 a.C.n.]] interfecisset, quema [[Cicero|Cicerone]] tum consulconsule, oratione ''Pro Rabirio'' habita, defenditdefensus est ; mox ipse Cicero a tribuno plebis [[Publius Clodius Pulcher|Publio Clodio]] postulatus anno [[58 a.C.n.]] antequam damnaretur in exsilium proficisci antequam damnaretur maluit. Etenim senatusconsulto ultimo freti cives Romanos deditos et inermes sine iudicio necaverant.
 
Nam quibusdam hoc senatusconsultum velut telum in manibus nobilitatis ad politicos adversarios et inimicos de medio tollendos idoneum videri potuit<ref>[[Velleius Paterculus]] II.7 de privato odio Lucii Opimii erga Gaium Gracchum.</ref>, eo magis quod alterum senatusconsultum saepe addebatur quo illum et illum hostem publicum esse iudicabant : abhinc non iam cives sed hostes erant quibus ius belli, non ius civile adhibendum erat. Certe verum bellum civile hoc senatusconsultum saepe secutum est : anno 78 a.C.n. adversus consulem Lepidum, anno 63/[[62 a.C.n.]] adversus [[Lucius Sergius Catilina|Catilinarios]], anno [[49 a.C.n.]] inter Caesarem et [[Pompeius|Pompeium]], anno [[43 a.C.n.]] inter maiorem partem senatorum et [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]]. Siquidem non origo bellorum civilium, attamen indicium erat gravissimae discordiae civilis tempore quo vis in rebus publicis magis magisque adhiberi solebat.