Quantum redactiones paginae "Senatus consultum ultimum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Curia Julia (I) (7161069449).jpg|thumb|Aediculua in [[Curia Iulia]] ubi [[Senatus Romanus|Senatus]] sedebat]]
'''Senatus consultum ultimum'''<ref>Haec locutio, a modernis historicis usurpata e loco quodam Caesaris (''Bell. Cic.'' I.5.3) sumpta est :
nomen antiquum proprium incertum est, Nonnumquam ''senatusconsultum de republica defendenda'' dicitur. Confer [[Titus Livius|Titum Livium]] III.4 : ''quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est''.</ref> (SCU) est decretum [[Senatus Romanus|senatus Romani antiqui]] per quod in maximis reipublicae periculis et insanabilibus civium seditionibus imperium [[consul]]um ceterorumque summorum magistratuum ita augebatur ut arma adversus cives capere eosque impune interficere eisillis liceret. Quae nova potestas ita a [[Sallustius|Sallustio]]<ref>''Catil. coniur.'' 29.</ref> definiebatur : ''ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.'' Formula illius senatusconsulti erat : "'''Dent operam'''<ref>[[Sallustius]] ''De coniuratione Catilinae'' 29: "senatus decrevit, darent operam consules etc.". [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] ''[[De bello civili|BC]]'' I.5.3.</ref> (vel '''Videant'''<ref>[[Cicero]], ''[[Pro Milone]]'' 70 et ''Catil.'' I,2,4. [[Titus Livius]] III,4,9 (etiam si illis temporibus tale senatusconsultum non verisimile erat).</ref>) '''consules ...<ref>Praeter consules [[Praetor|praetores]] quoque et [[Tribunus plebis|tribuni plebis]] et [[Proconsul|proconsules]] si qui ad Urbem stetissent nominari poterant.</ref> ne quid respublica detrimenti capiat'''." Hoc senatusconsulti genus in usu fuit a tempore [[Gracchi|Gracchorum]] usque ad secundum [[Triumviratus|triumviratum]] ([[43 a.C.n.]]) : antea enim si quando tale remedium ad reipublicae salutem necessarium videbatur [[Dictatura|dictatorem]] consulto senatu dicebant consules cui per sex menses summum imperium sine [[provocatio|provocatione]] deferebatur.
==De controversia iuris ==
Iam a secundo saeculo ante Christum Romani ad dictaturam decurrere reformidare coeperunt<ref>Ultimus dictator, [[Gaius Servilius C.f. Geminus|Gaius Servilius Geminus]], anno [[202 a.C.n.]] [[Comitia|comitiorum]] habendorum causa dictus erat ([[Titus Livius]] 30.39, [[Velleius Paterculus]] 2.28, [[Plutarchus]], ''Sylla'' 33).</ref> nec funesta et posteriora exempla [[Sylla|Luci Syllae]] et [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]], qui dictaturam in [[Tyrannis|tyrannidem]] converterunt, diffidentiam eorum erga illum magistratum extraordinarium minuere. Nihilominus magnum iuris certamen de senatusconsulti ultimi vi inter [[Optimates|optimates]] et [[Populares|populares]] exstiterat : nam optimates hoc senatusconsulto cum ceteras libertates tum provocationem ad populum, quae antiqua [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|lege Valeria]] instituta et nuper ''[[lex Sempronia de capite civis Romani|lege Sempronia de capite civis Romani]]'' a tribuno plebis [[Gaius Sempronius Gracchus|Gaio Graccho]] lata confirmata cives Romanos a magistratuum libidine tuebatur, sublatam ad tempus esse existimabant ; populares contra hoc negabant. De qua re iudicia apud populum fuere : nam anno [[120 a.C.n.]] [[Lucius Opimius]] qui Gaium Gracchum consul necaverat a Publio Decio Subulone caedis civium Romanorum accusatus postremo absolutus est<ref>Titus Livius, ''Periochae'' LXI; [[Marcus Tullius Cicero]], ''Pro Sestio'' 140</ref>, anno [[63 a.C.n.]] Gaius Rabirius instigante Caesare a tribuno plebis [[Titus Labienus|Tito Labieno]] perduellionis post 36 annos reus factus est quod [[Lucius Appuleius Saturninus|Lucium Saturninum]] tribunum plebis anno [[100 a.C.n.]] interfecisset, quem [[Cicero]] tum consul oratione ''Pro Rabirio'' habita defendit ; ipse Cicero a tribuno plebis [[Publius Clodius Pulcher|Publio Clodio]] postulatus anno [[58 a.C.n.]] in exsilium proficisci antequam damnaretur maluit. Etenim senatusconsulto ultimo freti cives Romanos deditos et inermes sine iudicio necaverant.