Quantum redactiones paginae "Senatus consultum ultimum" differant

Content deleted Content added
Linea 21:
*Anno 43 a.C.n. die 2 Februarii instigante Cicerone senatusconsultum ultimum contra [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] edictum est qui [[Decimus Iunius Brutus Albinus|Decimum Iunium Brutum]] [[Mutina|Mutinae]] obsidebat nec decretis senatus obtemperare volebat. Salus reipublicae consulibus [[Gaius Vibius Pansa Caetronianus|Vibio Pansae]] et [[Aulus Hirtius|Aulo Hirtio]] permissa est : ita bellum civile redintegratum est. Eodem anno et Marcus Antonius et [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]] et [[Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)|Dolabella]] a senatoribus ''hostes publici'' iudicati sunt.
 
Inter prima senatus consulta ultima intervallum satis magnum intererat, ultimis annis vero reipublicae liberae brevius fit velut ac si senatus omnem spem potestatis suae servandae in armis ponere coactus esset. Quamquam historici moderni nullum senatusconsultum ultimum ante Gaium Gracchum sibi probatum existimant, plerique auctores antiqui ut Sallustius qui eius originem ad morem maiorum referebat aut Titus Livius qui unum senatusconsultum huius generis in primis Reipublica libaeraeliberae annis ponebat et addebat ''quae forma senatus consulti ultimae '''semper''' necessitatis habita est'', non novum sed antiquum institutum illud fuisse ducere videntur : fortasse quia ita videri senatoribus placebat, a quibus plerique rerum gestarum scriptores stabant.
 
== Notae ==