Quantum redactiones paginae "Linguae Sinicae" differant

m
Summarium vacuum
m
m
|syllabus2 =Forma linguarum Sinicarum }}
 
'''Linguae Sinicae'''<ref>"Lingua Sinica": Petrus Ribadenaira, Philippus Alegambe, Nathaniel Sotvellus, ''Bibliotheca Scriptorum Societatis Iesu'', vol. 2 (Romae: 1676), [https://books.google.com/books?id=GKtLAAAAcAAJ&pg=RA1-PA598&q=%22lingua%20sinica%22 p. 598]</ref> (cf. Sinice: 漢語/汉语 ''Hànyǔ'' 'lingua Sinica' et 中文 ''Zhōngwén'' 'litterae Sinicae') re vera constat in familia [[lingua]]rum orta a ramo [[Linguae Sinotibetanae|linguarum Sinotibetanarum]]. Loquentes saepe se eadem lingua omnes loqui putant, quia fere omnes eodem [[character Sinicus|characterum]] systemate utuntur ut scribant, sed inter se pronuntiatu et grammatica tanto possunt discrepare, ut alii alios intellegere non possint.
 
Sunt decem linguae Sinicae. [[Lingua Sinensis]] (forma normali seu docta [[Lingua Mandarina|Mandarina]] appellata), quia lingua publica [[Res Publica Popularis Sinarum|Reipublicae Popularis Sinarum]] et [[Respublica Sinarum|Reipublicae Sinarum]] est, circiter 1 300 000 000 loquentium habens, plerumque ut lingua commoda Sinica habetur. Etiam sunt linguae: [[Lingua Wu|Wu]] ([[Sinice]] 吴语), [[Yue]] seu Cantonensis (Sinice 粵語), [[lingua Min|Min]] (Sinice 闽语), [[lingua Jin|Jin]] (Sinice 晋语), [[lingua Xiang|Xiang]] seu Hunanica (Sinice 湘语), [[lingua Kejia|Kejia]] seu ''Hakkafa'' (Sinice 客家话), [[lingua Gan|Gan]] (Sinice 贛語), [[lingua Hui|Hui]] (Sinice: 徽州话) et [[lingua Ping|Ping]] (Sinice 平话); de quibus omnibus plura legere licet in tabula quae sequitur.