Quantum redactiones paginae "Bellona" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 10:
 
==De templo in Campo Martio==
In pugna quadam adversus [[Etrusci|Etruscos]] [[Appius Claudius Caecus]] templum deae Bellonae [[votum|vovit]], si victoriam daret. Victis hostibus aedes in [[Campus Martius|Campo Martio]] extra moenia Urbis aedificata est, quod fieri solebat in numinibus bellicis, ne bellum civile intra muros cierent. Appius templum ipse dedicavit anno [[296 a.C.n.]], cum [[consul]] iterum esset. In quo templo [[Senatus Romanus|senatus]] saepe habitus est<ref>[[Senatus consultum de Bacchanalibus]] "''apud aedem Duelonai''" factum est (186 a.C.n.).</ref>, praesertim cum senatores legatos exterarum nationum vel imperatores Romanos velut triumphum petituros audire vellent, quibus nisi imperio deposito in Urbem ingredi non licebat. Item, cum Romani longinquis hostibus bellum indicebant, ad quorum fines ire non iam expediebat, in area ante templum [[fetialis]] populi Romani hastam supra ''Columnam bellicam'' in agrum a captivo redemptum atque ideo agrum hosticum iudicatum rite iaciebat<ref>Ita fecit [[Octavianus Augustus|Octavianus]] ipse, quia fetialis erat, cum [[Cleopatra VII (regina Aegypti)|Cleopatrae]] bellum indixit ([[Cassius Dio]] L,4).</ref>.
 
Dies natalis huius templi (3 Iunii) Bellonae festus remansit.