Quantum redactiones paginae "Bellona" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Bellona''' {{victio|Bellona|ae|f}}, cuius nomen antiquum fuit ''Duellona''<ref>Sicut, ut apud Plautum et Horatium atque alios poetas et in legibus aliquibus legimus, ''duellum'' vetus pro ''bellum'' est vocabulum.</ref> vetustissima [[dea]] Romana [[bellum|belli]], soror (interdum uxor aut filia) [[Mars (deus)|Martis]] erat et deae Graecae ''''Ενυώ,-όος''' ('''Enyo''') vulgo adsimulabatur. In primis furorem bellicum referebat quo bellator in caede, sui oblitus, saevit. Itaque nonnumquam inter numina [[Inferi|inferna]] memoratur<ref>[[Statius]], ''Thebais'' V,155. [[Valerius Flaccus]] II,228. [[Arnobius Maior|Arnobius]] III,26.</ref>. E primo bello [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatico]] milites [[Sulla|Sullani]] cum captivis reduces cultum cuiusdam deae Asiaticae [[Ma (dea)|Ma]] vocatae Romam introduxerunt, quae Bellonae adsimulata est<ref>[[Plutarchus]], ''Sylla'' 9 et 27.</ref> ne religio a more maiorum abhorrens reiceretur. Novus cultus sub patrocinio [[Cybele|Magnae Matris]], quae ex Asia iam anno [[204 a.C.n.]] venerat et cuius orgia similia erant, sese occultavit ita ut Ma/Bellona "pedisequa" [[Cybele|Cybelae]] in quadam inscriptione vocata sit<ref>[[Corpus Inscriptionum Latinarum|CIL]] VI,3674a. Vide etiam [[Iuvenalis|Iuvenalem]] VI,512 : ''"Bellonae Matrisque deum chorus...". [[Lucanus]] I,565-567. [[Valerius Flaccus]] VII,635-636.</ref>. [[Ostia|Ostiae]] templum Bellonae intra campum Magnae Matris prope [[Attis|Attideum]] aedificatum erat<ref>Vermaseren, [[Corpus Cultus Cybelae Attidisque|CCCA]] III,362. Item [[Corfinium|Corfinii]] [[Corpus Cultus Cybelae Attidisque|CCCA]] IV,174 = [[Corpus Inscriptionum Latinarum|CIL]] IX,346[http://oracle-vm.ku-eichstaett.de:8888/epigr/epigraphik_de Textus] (ad verbum "Publikation" imprime "CCCA-04, 00174") </ref>. Sectatores deae Bellonae in collegio '''hastiferum''' sociabantur.
 
==De aspectu==