Quantum redactiones paginae "Flavus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
'''Flavus''' est [[color]] [[spectrum visuale|spectralis]], cuius [[longitudo undae|undae longitudo]] praecipue inter 570 et 590 [[nanometrum|nm]] versatur. Flavi plus minusve instar esse videntur '''[[fulvus]]''' et '''luteus'''. Potius vero de colorum area agitur, nam usus hominum definitiones [[physica|physicorum]] fugere videtur. Etsi [[lux]] in [[oculus|oculos]] intrans longitudine undae in virentem aut in rubentem vergat, tamen ut flavus (aut fulvus aut luteus) percipi solet. In coloribus inter se temperandis flavus inter [[colores primarii|colores primarios]] numeratur, cum [[temperatio subtractiva|temperatione subtractiva]] [[pigmentum|pigmenta]] in [[pictura|picturis]] faciendis et imprimendis inter se miscentur et temperantur.
[[Fasciculus:Komplementärfarben gelb auf blau.png|thumb|left|100px|Colores complementarii]]
 
== De usu ==
Inter omnes constat difficile esse colores describere et inter varias linguas conferre, nam quamquam chroma sive prisma visuale idem omnibus est, cuique populo sui sunt mores, quibus varios colores distinguant vel inter se opponant. Nec sunt enim ''flavus fulvus luteus'', etsi ad eundem fere colorem referantur, plena synonymia coniuncta. Quamquam enim [[aurum]] et ''flavum'' ([[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.592) et ''fulvum'' (Verg. ''Aen.'' 7.279), aut [[harena]] et ''flava'' ([[Ovidiius|Ov.]] ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Met.]]'' 14.448) et ''fulva'' (Verg. ''Aen.'' 6.643), ab antiquis dicebatur, tamen multae sunt res quibus unum tantum adiectivum apponi solebat, sicut [[leo]]ni ''fulvus'' (Ov. ''Met.'' 1.304; [[Seneca|Sen.]] ''[[Epistulae morales ad Lucilium|Ep.]]'' 64.4)
aut [[mel]]li ''flavum'' ([[Lucretius|Lucr.]] 1.938; Ov. ''Met.'' 1.112), ac pro [[vitellus|vitello]] ''luteum'' ([[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 30.141).
 
== De origine ==
[[Fasciculus:3- Reseda leaves for Yellow.jpg|thumb|left|200px|Infectrices luto pannos incoquentes in [[Ramses Wissa Wassef|Ramses Wissa Wassef Art Centre]].]]
Constat ''luteum'' nomen accepisse a [[reseda luteola|lūto]] — non lŭto 'limum' significanti — qua herba infectores pannos incoquentes colorem luteum efficiunt, et cum caerulei coloris pannos luto incoquunt, colorem viridem pariunt.<ref>Edgeworth 1985.</ref> Sed difficilius est ''flāvi'' et ''fulvi'' [[etymologia]]m dicere. Sunt enim qui ''flāvum'' et ''fulvum'' ab eadem origine ducta esse putent, quae quidem opinio in quaestionem vocata est. Nihilo minus ''f-'' prima ''flāvi'' et ''fulvi'', si a [[lingua Protoindoeuropaea]] originem trahant, aut *''b<sup>h</sup>-'' aut *''d<sup>h</sup>-'' referre possunt. Itaque ''fulvus'' et a [[radix (linguistica)|radice]] [[PIE]] *''d<sup>h</sup>elH-'' 'lucere, flavere'<ref>Driessen 2005: 58.</ref> et a PIE *''b<sup>h</sup>el-'' 'lucere, albere'<ref>WH I 513.</ref> duci potest, nec prorsus liquet, utra via sequenda sit. ''Flāvus'' autem a *''b<sup>h</sup>l̥̄H<sub>1</sub>-wo-'', [[apophonia|gradu apophonico]] [[zero]] radicis PIE *''b<sup>h</sup>elH<sub>1</sub>-'' derivatum esse videtur: *''b<sup>h</sup>l̥̄H<sub>1</sub>-wo-s''> *''b<sup>h</sup>lēwos'' > *''b<sup>h</sup>lāwos'' > ''flāvus''. Non nihil vero interest, quod ab eodem fonte (q.e. *''b<sup>h</sup>lēwos'' > [[lingua Protogermanica|PGm]] *''blēwaz'') adiectiva [[linguae Germanicae|linguarum Germanicarum]] caeruleum, colorem complementarium, significantia ducta sunt.
 
{{NexInt}}
*[[Tunicula flava]]
 
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==