Quantum redactiones paginae "Iacobus Watt" differant

Content deleted Content added
auxi
mNo edit summary
Linea 2:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:James Watt by Henry Howard.jpg|thumb|Iacobus Watt. Henricus Howard pinxit]]
'''Iacobus Watt''' (vulgo ''James Watt'', natus [[Greenock]] in [[Scotia]] die [[19 Ianuarii]] [[1736]], mortuus [[Handsworth]] in [[Anglia]] die [[25 Augusti]] [[1819]]) fuit [[iinventorinventor]], [[machinator]], ac [[chemicus]] [[Scotia|Scoticus]], qui [[machina vaporaria|machinam vapore propulsam]] [[Thomae Newcomen]] emendans, suam machinam anno [[1781]] creavit, quae magni momenti fuit in [[conversio industrialis|conversione industriali]] [[Britannia Magna|Britanniae Magnae]] et totius orbis terrarum.
 
Ab anno [[1756]] in [[Universitas Glasguensis|Universitate Glasguensi]] fabricator instrumentorum laborans, arti machinarum vaporariarum studere coepit. Hic sensit machinas quae erant saepius [[cylindrus|cylindrum]] refrigerando et calefaciendo nimiam energiam perdere. Watt novum instrumentum, [[condensatrum]] separatam, creavit, quod perditionem energiae vitavit et potestatem, efficientiam, pretium machinarum vaporariarum magnopere emendavit. Tandem machinam ad [[motus rotarius|motum rotarium]] accommodavit, qui ei multos usus praeter aquam hauriendam dedit.