Quantum redactiones paginae "Religio Christiana" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 28:
Anno [[1054]], distinctiones quae iampridem inter ecclesias occidentalem orientalemque exsistebant mutuam excommunicationem inter [[Papa|Romanum Pontificem]] et [[Patriarcha Constantinopolitanus|Patriarcham Constantinopolitanum]] moverunt. Ideo ecclesia occidentalis et ecclesiae orientales, "orthodoxae" vocatae, mutuo separatae sunt et separatae ad hoc usque tempus sicut disiunctae ecclesiae manent. Catholica vero ecclesia orientales seiunctos censet schismaticos et gravi ecclesiali vitio laborantes.<!--et vice versa?-->
 
In occidente vero, [[saeculum 16|saeculo sexto decimo]] ineunte, [[Martinus Lutherus]], monachus [[Ordo Sancti Augustini|Augustinorum]], ad reformationem ecclesiae se vocari sensit, quum opinatus esset veram Christi doctrinam ab Ecclesia Catholica esse derelictam. A [[Leo X|Leone X]] Pontifice Maximo excommunicatus, novam condidit religionem, dein [[Lutheranus|Lutheranam]] appellatam. Ex qua autem rebellione orta est non solum communitas Lutherana, sed, post eam, plurimae alterae communitates, nunc varia decem milia, quae communiter "[[Protestantes]]" vocantur.
 
Hodie nonnulli Christiani quaerunt novam unitatem per viam "[[oecumenismus|oecumenismi]]", sed divisiones adhuc manent.