Quantum redactiones paginae "Guillelmus II (rex Siciliae)" differant

auxi
(correxi)
(auxi)
 
Momumentum exigere curavit praeclarissimum: monasterium ecclesiamque [[Mons Regalis (Sicilia)|Montis Regalis]] iuxta Panormum. Opere perfecto ecclesia mense Augusti 1176 in festivitate assumptionis beatae Mariae Virginis in praesentia regis<ref>Attestat [http://www.hist-hh.uni-bamberg.de/WilhelmII/pdf/D.W.II.089.pdf diploma fundationis] a rege propria manu ad altare depositum.</ref> dedicata est, monasterium 1183 a [[Lucius III|Lucio III]] papa in [[archiepiscopatus|archiepiscopatum]] erectum est.
 
Paci [[Venetiae|Venetiis]] anno 1177 inter imperatorem [[Fridericus I (imperator)|Fridericum]] et papam [[Alexander III (papa)|Alexandrum III]] conclusae rex Siciliae se associavit.
 
Guillelmo mortuo [[Tancredus (rex Siciliae)|Tancredus]] comes [[Lupiae|Lyciensis]] regnum arripuit. [[Henricus VI (imperator)|Henricus]] rex [[Germania|Germanus]] imperatorisque filius, qui uxorem habuit [[Constantia (regina Siciliae)|Constantiam]] Guillelmi filiam, successionem sibi vindicavit.
130

recensiones