Quantum redactiones paginae "Lucius III" differant

2 octeti additi ,  4 years ago
m
correxi
m (bot: use Formula:CathEnc in order to allow automated checks (cf. d:Property:P3241)
m (correxi)
}}
[[Fasciculus:Lucius III.jpg|thumb|Lucius III in ''[[Liber ad honorem Augusti|Libro ad honorem Augusti]]'' a [[Petrus de Ebulo|Petro de Ebulo]] anno 1196 pictus]]
'''Lucius III''' (natus, Ubaldus, [[Luca]]e anno circiter 1097 fortasse nomine gentilicio ''Allucingoli''; [[Verona]]e die [[25 Novembris]] [[1185]] mortuus) fuit [[papa]] i.e. [[episcopus]] Romanus a die [[1 Septembris]] [[1181]]. Ubaldus iam [[Ordo Cisterciensis|frater Cisterciensis]] anno [[1141]] [[Cardinalis]] presbyter creatus est et electionibus [[Caelestinus II|Caelestini II]], [[Lucius II|Lucii II]], [[Eugenius III|Eugenii III]], [[Anastasius IV|Anastasii IV]] et [[Hadrianus IV|Hadriani IV]] in collegio cardinalium interfuit. Anno autem [[1159]] Cardinalis episcopus promotus est titulis [[Ostia|Ostiensi]] et [[Velitrae|Veliterno]]; quo gradu praecessorempraedecessorem suum [[Alexander III|Alexandrum III]] eodem anno elegit. Consiliorum Alexandri III particeps erat. Ab anno 1163 [[Decanus (munus ecclesiasticum)|decanus]] fuit sacri collegii.
 
[[Mutina]]e die [[12 Iulii]] [[1184]] [[ecclesia Cathedralis Mutinensis|ecclesiam cathedralem]] consecravit.<ref>Arthur Kingsley Porter, ''Lombard Architecture'' (New Haven, 1915) [http://archive.org/stream/lombardarchitect03port#page/16/mode/2up vol. 3 pp. 17-18]</ref> Veronae die [[22 Iulii]] [[1184|eiusdem anni]] veniens ibi [[Concilium Veronense|Concilium]] mensibus Octobri et Novembri tenuit et una cum imperatore [[Fridericus Barbarossa|Friderico I]] bullam "[[Ad abolendam]]" de haeresibus exstirpandis emisit. Veronae anno insequenti mortuus est. Nepotes eius, filii fratris, fuerunt [[Hugo Eterianus]] (quem cardinalem creavit) et [[Leo Tuscus]].
130

recensiones