Quantum redactiones paginae "Nicolaus Černyševskij" differant

de notionibus
(de die natali et mortis)
(de notionibus)
{{L}}
[[Fasciculus:Nikolay_Chernyshevsky.jpg|thumb|Nicolaus Černyševskij]]
'''Nicolaus Gabrielis filius Černyševskij''' ([[Russice]] Николай Гаврилович Чернышевский, [[translitteratio|tr.]] ''Nikolaj Gavrilovič Černyševskij''; natus [[Saratovia]]e die [[12 Iulii]] ([[24 Iulii]] apud [[Calendarium Iulianum]]) [[1828]], mortuus ibidem die [[17 Octobris]] ([[29 Octobris]] apud Calendarium Iulianum) [[1889]]) erat philosophus [[socialismus|socialista]] [[utopia]]e, [[nihilismus|nihilista]], [[rerum novarum cupidi|rerum novarum cupidus]] populista "Narodniki" et scriptor [[Russia|Russicus]].
 
Alumnus divisionis historico-philologicae [[facultas (universitatis)|facultatis]] philosophicae [[Universitas Petropolitana|Universitatis Petropolitanae]], Nicolaus Černyševskij initio ut magister, dein ut [[ars diurnariorum|diurnarius]] et [[critica litterarum|criticus litterarius]] favebat operi. Rerum novarum cupidus, modus gubernandi [[Imperium Russicum|Imperii Russici]] sui temporis damnabat. Anno [[1862]] propter proclamationem suam criticam de reforma [[abolitionismus|servos liberantem]] in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] anno [[1861]] perfectam (quam non satis esse putavit), arrestatus est et dein plus quam viginti annos in carcere[[carcer]]e et [[exsilium|exsilio]] mansit. Cum in arce Sanctorum Petri et Pauli [[Petropolis|Petropolitana]] incarcerabatur, inter menses Decembrem anni [[1862]] et Martium anni [[1863]], Černyševskij magnum opus suum – mythistoriam nomine ''Quid facere?'' ([[Russice]] [[:ru:Что делать? (роман)|«Что делать?»]]) – scripsit. Ibi auctor exempla hominum bonorum generationis novae depinxit atque [[ethica]]m 'egoismi rationalis' suam introduxit. Opus illud opiniones multorum hominum (quorum fuit, e.g., [[Vladimirus Lenin]]) maxime affecit.
 
== Nexus externus ==
19 834

recensiones