Quantum redactiones paginae "Guillelmus II (rex Siciliae)" differant

correxi
(adiunxi Montem Regalem)
(correxi)
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Guillelmus II''' (natus anno [[1153]]; mortuus die die [[11 Novembris]] [[1189]]), filius [[Guillelmus I (rex Siciliae)|Guillelmi I]], fuit, patre die [[7 Maii]] [[1166]] mortuo, rex [[Sicilia]]e. In matrimonium duxit [[Ioanna Anglica (regina Siciliae)|Ioannam]] filiam regis [[Anglia|Anglici]] [[Henricus II (rex Angliae)|Henrici II]]. Consiliarios, qui ''familiares'' appellabantur, habuit [[Gualterus Ophamil|Gualterum]] archiepiscopum Panormitanum, [[Matheus de Salerno|Matheum]], magistrum notarium, ab anno 1169 [[vicecancellarius|vicecancellarium]] atque [[Ricardus (archiepiscopus Messanensis)|Ricardum]] episcopum [[Syracusae|Syracusanum]] et ab anno 1183 archiepiscopum [[Messana|Messanensem]]. Ricardo ad sedem Messanensem translato [[Bartholomaeus de Agrigento|Bartholomaeus]], frater Gualterii ac Agrigentinus episcopus, collegio familiarorum adscriptus est.
 
Momumentum exegiexigere curavit praeclarissimum: monasterium ecclesiamque [[Mons Regalis (Sicilia)|Montis Regalis]] iuxta Panormum. Opere perfecto ecclesia mense Augusti 1176 in festivitate assumptionis beatae Mariae Virginis in praesentia regis<ref>Attestat [http://www.hist-hh.uni-bamberg.de/WilhelmII/pdf/D.W.II.089.pdf diploma fundationis] a rege propria manu ad altare depositum.</ref> dedicata est, monasterium 1183 a [[Lucius III|Lucio III]] papa in [[archiepiscopatus|archiepiscopatum]] erectum est.
 
Guillelmo mortuo [[Tancredus (rex Siciliae)|Tancredus]] comes [[Lupiae|Lyciensis]] regnum arripuit. [[Henricus VI (imperator)|Henricus]] rex [[Germania|Germanus]] imperatorisque filius, qui uxorem habuit [[Constantia (regina Siciliae)|Constantiam]] Guillelmi filiam, successionem sibi vindicavit.
130

recensiones