Quantum redactiones paginae "Pugna Leuctrica" differant
Content deleted Content added
m bot: trying to fix redlink to commons; mutationes minores |
de die pugnae |
||
Linea 1:
[[Fasciculus:Battle of Leuctra ua.JPG|right|thumb|200px|Dispositio exercituum ante proelium aciem obliquam Epaminondae exhibens (caeruleo colore).]]
'''Pugna Leuctrica'''<ref>[[Cornelius Nepos]], ''Pelopidas'' 2,4</ref> inter [[Sparta|Lacedaemonios]] ac [[Thebae (Graecia)|Thebanos]] (necnon utriusque civitatis socios) die [[6 Iulii]] anno [[371 a.C.n.]] mense Iulio incipiente apud Leuctra in [[Boeotia]] commissa est. [[Epaminondas]] imperator Thebanus exercitum Lacedaemoniorum devicit, quo facto Thebani hegemoniam in [[Graecia antiqua|Graecia]] per aliquot annos obtinuerunt.
== Quid ante proelium acciderit ==
Anno [[371 a.C.n.]], cum praecipuae civitates Graeciae longo bello sine victore exhaustae legatos Spartam misissent ad pacem componendam quae iuberet omnes civitates tam parvas quam magnas sui iuris in posterum esse (quae stipulatio iam in Pace Regis vel Antalcidae dicta anno 387/[[386 a.C.n.]] scripta erat), in quo concilio [[Epaminondas]] praeclaram orationem de iniquitate imperii Lacedaemonii habuit<ref>[[Cornelius Nepos]], ''Epam.'' VI,4. [[Plutarchus]], ''Ages.'' XXVII,6-7.</ref>, Thebani [[Boeoticum Foedus|confoederationem Boeticam]] solvere noluerunt.
|