Quantum redactiones paginae "Lucubratio" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m +Categoria:Verba Latina
Linea 1:
'''''Lucubratio''''' est [[vocabulum]] latinum de ''lucubrare'' fictum et iam temporibus antiquis usitatum ad exprimendum laborem nocturnum, sc. [[lucerna (lampas)|lucerna]] adhibita. [[Sententia]]e huius [[vox|vocis]] sunt et ''actio noctu laborandi '' et ''opus noctu elaboratum''. Imprimis [[Humanismushumanismus|humanistae]] in inscriptionibus librorum suorum hac voce saepius usi sunt, velut [[Desiderius Erasmus Roterodamus|Erasmus]] (''Lucubrationes'', 1516) et [[Martinus Lutherus|Lutherus]] (''Lucubrationes in Psalmum XXI'', 1522).
 
Et hanc et contrariam vocem reperimus apud Ciceronem in libris quos scripsit ''de [[divinatio]]ne''<ref>Cicero, ''de divinatione'' 2.142</ref>: 'nunc quidem propter intermissionem [[forum|forensis]] operae et lucubrationes detraxi et meridiationes<ref>i. e. quies vel somnus temporis meridiani</ref> addidi, quibus uti antea non solebam.'
 
== Aliquot enumerationes lucubrationum a variis scriptoribus conscriptis: ==
<references/>
 
{{ling-stipula}}
 
[[Categoria:Verba Latina]]