Quantum redactiones paginae "Parlamentum Britannicum" differant

Content deleted Content added
m categoriam addo
No edit summary
Linea 5:
 
== Camerae ==
In [[Camera Parium (Britannia)|Camera Parium]],<ref>De nominibus domorum ambarum vide libellum octavum [http://www.archive.org/details/syllogevariorvm00cookgoog huius collectanei], e.g. pag. [http://www.archive.org/stream/syllogevariorvm00cookgoog#page/n227/mode/2up 16].</ref> "superiori" nuncupata, disputant [[Pares spirituales]] (viginti quattuor-et-viginti [[episcopus|episcopi]] [[Ecclesia Anglicana|Ecclesiae Anglicae]]) et [[Pares temporales]] qui titulos nobilitatis ferunt—omnis 'dux' aut 'marchio' aut 'comes' aut 'vicecomes' aut 'baro' est. Pares temporales sedes in camera, ut titula, tenent usque ad mortem. Olim pares veri potentesque erant, qui in medio aevo equites ducebant et castella muniebant; sed multos annos "dominus" titulum solum fuit; olim quoque plurimi pares temporales titula ferebant quod heredes erant maiorum suorum; sed in camera nuper reformata perpauci pares hereditarii manent. Hodie socii plures camerae sunt barones a ministris recentibus reginae creati propter sapientiam.
 
In [[Camera Communium (Britannia)|Camera Communium]], inferiori appellata, disputant socii a civibus omnibus electi. Nomen 'communium' fertur ab verbo [[Francia|Francico]] ''[[commune]]s'', "vici", quod socius quisque pro vico oppidove suo locum tenet. Socius quisque sedem tenet tempus breve solum, quinquennium aut brevius—ita saepe eligendi (iterum eligendive) sunt socii pro sedibus omnibus. Hodie Camerae huic pars magna potestas est, quod ministri reginae, sequentes morem maiorum, non possunt rem publicam dirigere nisi Camera Communium patitur.