Quantum redactiones paginae "Latifundium Bonae Spei" differant

Summarium vacuum
No edit summary
[[file:Kids_in_schooluniform,_Brazil.jpg|thumb|Infantes in vicibus stantes ante merendae acceptum]]
'''Latifundium Bonae Spei''' (Lustitanice: ''Fazenda-Escola Bona Espero'', compendiarie: ''Bona Espero'') nepagogium maximum cum schola est in [[Brasilia]] in [[Goiasensis|Statu Goiasensis]] constitutum. Quod fundaverant anno 1958 [[lingua Esperantica|Esperantistae]] Brasilienses ut orbis infantibus educatione curaque generali curriculum vitae melius aperiretur. In ludis annos IV secundum tabularium educatorium officiale docetur, antequam nonnullis curriculum scholasticum superius in oppidis propinquis commendetur.
==Historia==
Die 25 Iulii 1957 Esperantistae sex (Arthurus Velloso, Renatus Diniz, Neuza Esteves de Araújo, Elisabeth Pointcaré, Ines Nunes de Andrade, Camelia Gomes da Silva) locum inceptis suis aptissimum reppererunt in Brasiliae centralis regio quae tunc adhuc nuncupabatur ''Chapada dos Veadeiros''. Emptione donisque latifundium sat magnum acquisitum est ubi non solum aedificia scholae et hospitia erigi sed etiam agricultura fieri potuerunt. Cum annis 1970 exeuntibus operis fundati pecuniae omnes erogatae essent, vera crisis orta est. Inde ad tempus latifundia et adulescentibus e carceribus venientibus patebant. Istis rebus status Brasiliensis annuebat, sed scopus conditorum verus perdebatur quippe quae propter curam infantium criminalium specialem vires nimis exhaurirentur.
19 186

recensiones