Quantum redactiones paginae "Otto Suhr" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m automaton: mutans categoriam Alumni universitatum Berolinensium→Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium; mutationes minores
Linea 3:
'''Otto Suhr''' (natus [[17 Augusti]] [[1894]] [[Oldenburgum|Oldenburgi]], mortuus [[30 Augusti]] [[1957]] [[Berolinum|Berolini]] vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Socialis Democratica Factio Germaniae|SPD]] erat.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius minister publicus fuit. Novem annos natus Suhr cum parentibus [[Osnabruga]]m, postea [[Lipsia]]m iit. Anno [[1914]] studium rerum diurnarum, [[oeconomia]]e [[historia]]e coepit, sed propter [[primum bellum mundanum]], quo paene omne tempus militavit, diu perficere non potuit. Anno [[1923]] doctor promotus est. Suhr anno [[1922]] secretarius collegii opificum creatus est. Postquam nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Suhr diurnarius liber laboravit.
 
== Cursus honorum ==
Suhr ab anno [[1946]] legatus domus legatorum Berolini fuit, anno [[1948]] legatus ad [[Consilium Parlamentaricum Germaniae (1948)|consilium parlamentaricum]] electus est et ab anno [[1949]] legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]]. Quem honorem anno [[1952]] deposuit. Ab anno [[1951]] ad [[1954]] praeses domus legatorum Berolini fuit. Cum anno 1954 factio sua SPD electionem vicit, Suhr [[11 Ianuarii]] [[1955]] successor [[Gualtherius Schreiber|Gualtherii Schreiber]] ([[CDU]]) magister civium regens electus est. Quamquam SPD maiorem partem legatorum habuit, Suhr tamen foedus cum CDU fecit, quod tum Berolino magna pericula imminebant. Die [[30 Augusti]] [[1957]] mortuus est atque [[Franciscus Amrehn]] (CDU) ad tempus successor eius factus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.berlin.de/rbmskzl/rbm/galerie/otto_suhr.html Curriculum vitae (lingua Theodisca) in pagina magistri civium regentis Berolini]
 
{{Magistri Civium Regentes Berolini}}
 
{{DEFAULTSORT:Suhr, Otto}}
 
[[Categoria:Nati 1894]]
[[Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium]]
[[Categoria:Magistri civium superiores Berolini]]
[[Categoria:Legati Consilii Parlamentarici Germaniae (1948)]]