Quantum redactiones paginae "Georgius Augustus Zinn" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 4 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q72955 sunt
m automaton: mutans categoriam Alumni universitatum Berolinensium→Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium; mutationes minores
Linea 3:
'''Georgius Augustus''' (vulgo: ''Georg August'') '''Zinn''' (natus [[27 Maii]] [[1901]] [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]], mortuus [[27 Martii]] [[1976]] eodem loco) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Socialis Democratica Factio Germaniae|SPD]] erat.
 
== Munus ==
Post scholam finitam Zinn tres annos minister publicus urbis [[Cassala]]e fuit, deinde annis [[1923]] - [[1926]] [[Goettinga]]e et [[Berolinum|Berolini]] iurisprudentiae atque rebus publicis studebat. Anno [[1927]] primam, anno [[1931]] secundam probationem accepit. Tum iurisconsultus Cassalae laboravit. Postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Zinn in carcerem aliquamdiu missus est. Nam iam ab anno [[1919]] sodalis SPD fuerat. Annis [[1939]] - [[1945]] militavit atque bello paene finito captus est.
 
== Cursus honorum ==
Qua captivitate dimissus iudex summus Cassalae erat. Octobre 1945 administer iustitiae [[Carolus Geiler|Carolo Geiler]] praeside ministrorum [[Hassia]]e factus est et etiam in hoc officio mansit, cum [[Christianus Stock]] anno [[1946]] praeses ministrorum electus est. Praeterea legatus [[Consilium Parlamentaricum Germaniae (1948)|consilii parlamentarici]] [[Bonna]]e fuit, quod constitutionem novam [[Germania]]e tulit. Sic Zinn etian unus e patribus patriae habebatur. Annis [[1949]] - [[1951]] etiam legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis]] fuit.
[[14 Decembris]] [[1950]] praeses ministrorum Hassiae electus est atque paene viginti annos hoc officio fungebatur: [[3 Octobris]] [[1969]] se recessit et [[Albertus Osswald]] (SPD) eius successor creatus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.hessen.de/irj/HStK_Internet?cid=e3c70fe8564f70a9026727436b91a32f Curriculum vitae in pagina praesidis ministrorum Hassiae]
 
{{Praesides Ministrorum Hassiae}}
Linea 18:
 
[[Categoria:Alumni Universitatis Goettingensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium]]
[[Categoria:Iudices]]
[[Categoria:Legati Consilii Parlamentarici Germaniae (1948)]]