Quantum redactiones paginae "Hermannus Lüdemann" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q70064 sunt
m automaton: mutans categoriam Alumni universitatum Berolinensium→Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium; mutationes minores
Linea 2:
'''Hermannus''' (vulgo: ''Hermann'') '''Lüdemann''' (natus [[5 Augusti]] [[1880]] [[Lubeca]]e, mortuus [[27 Maii]] [[1959]] [[Kielia]]e) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Socialis Democratica Factio Germaniae|SPD]] erat.
 
== Munus ==
Post scholam finitam scholam machinariorum [[Cygnea]]e et Academiam Technicam [[Berolinum|Berolini]] frequentavit. Annis [[1899]] - [[1904]] Lüdemann machinarius laboravit, deinde ad annum [[1912]] rector foederis functionariorum technicorum fuit. Posthac scriptor liber fuit. Annis [[1915]] - [[1919]] rector societatis ad res emendas fuit. Anno [[1919]]/[[1920]] minister publicus in administerio [[Borussia]]e laboris erat, deinde ad annum [[1927]] functionarius foederis aedificiorum socialium laboravit. Anno [[1933]] dimissus et a Nazistis in [[Castra carceralia]] missus est. Annis [[1936]] - [[1944]] rector theatri cinematici fuit. Post [[Coniuratio 20 Iulii 1944|Coniurationem 20 Iulii 1944]] factam iterum incarceratus, sed 1945 iudicio criminum absolutus est. Tamen ad finem belli liberatus non est.
 
== Familia ==
Lüdemann bis uxorem duxit atque tres filias habuit.
 
== Cursus honorum ==
Lüdemann ab anno [[1912]] sodalis SPD fuit. Annis 1915 - [[1922]] decurio urbis Berolini erat, annis [[1919]] - [[1921]] legatus consilii ad rem publicam Borussiam constituendam, anno [[1920]]/1921 administer Borussiae aerarii publici erat, annis 1921 - [[1929]] senatus terrae Borussiae fuit. Anno 1927 praeses administrationis (Theod.: ''Regierungspräsident'') [[Luneburgum|Luneburgi]], anno [[1928]] paeses superior (Theodisc.: ''Oberpräsident'') Silesiae Inferioris nominatus est. Iulio [[1932]] [[Franciscus de Papen]] cancellarius eum deposuit. Post finem [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] Iulio - Decembre 1945 secretarius generalis SPD factionis [[Megalopolis]], deinde functionarius SPD Berolini fuit. Annis [[1946]] - [[1958]] Lüdemann legatus senatus terrae [[Slesvicum et Holsatia|Slesvici et Holsatiae]] erat. [[23 Novembris]] [[1946]] a [[Theodorus Steltzer|Theodoro Steltzer]] praeside ministrorum administer rerum internarum et vicarius praeses ministrorum eius terrae nominatus est. Post electionem senatus terrae anni [[1947]] Lüdemann [[29 Aprilis]] ipse praeses ministrorum electus est. [[29 Augusti]] [[1949]] [[Bruno Diekmann]] (SPD) eius successor electus est, quod SPD electionem primae [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] perdidisset.
 
Linea 14:
 
{{DEFAULTSORT:Luedemann, Hermannus}}
 
[[Categoria:Nati 1880]]
[[Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Slesvici et Holsatiae]]
[[Categoria:Mortui 1959]]