Quantum redactiones paginae "Otto Landsberg" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 7 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q213969 sunt
m automaton: mutans categoriam Alumni universitatum Berolinensium→Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium; mutationes minores
Linea 1:
'''Otto Landsberg''' (natus [[4 Decembris]] [[1869]] ''Rybnik'' oppido ([[Silesia]]), mortuus [[9 Decembris]] [[1957]] ''Baarn ([[Traiectum ad Rhenum (provincia)]])) vir publicus [[Germania]]e et sodalis factionis [[SPD]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Iudaica origine natus Landsberg maturitatem adeptus est et ab anno [[1887]] [[Berolinum|Berolini]] iurisprudentiae studebat. Anno [[1890]] primam probationem accepit et anno [[1895]] secunda probatione accepta causidicus [[Magdeburgum|Magdeburgi]] laborabat.
 
== Cursus honorum ==
Landsberg, qui ab anno [[1890]] sodalis [[SPD]] erat, annis [[1903]] - [[1909]] decurio urbis Magdeburgi est. Anno [[1912]] etiam legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] electus est. [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] exorto factionem ad defendendam patriam adhortabatur.[[10 Novembris]] [[1918]], post casum monarchiae, legatus [[Consilium Legatorum Populi|Consilii Legatorum Populi]] una cum [[Fridericus Ebert|Friderico Ebert]] et [[Philippus Scheidemann|Philippo Scheidemann]] (ambo factionis SPD) et tribus legatis factionis [[USPD]] factus est. [[19 Ianuarii]] [[1919]] legatus [[Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)|Consilii Formae Civitatis Constituendae]] electus est. [[13 Februarii]] 1919 [[Administer Imperii Iustitiae (Germania)|Administer Imperii Iustitiae]] in consilio ministrorum [[Philippus Scheidemann|Scheidemann]] factus est. Una cum ceteris administris [[20 Iunii]] a magistratu se recessit, cum condiciones [[Foedus Versaliis sancitum (1919)|Foederis Versaliorum]] notae facti essent. Annis [[1924]] - [[1933]] iterum legatus Dietae Imperii fuit.
 
== Praeter cursum honorum ==
Annis [[1920]] - [[1923]] legatus Germaniae in [[Belgica]] fuit, deinde iterum causidicus laboravit et inter alios et anno [[1925]] iurisconsultus Friderici Ebert praesidis rei publicae fuit, cum eius dignitas laesa esset.
 
== Exilium ==
Cum anno [[1933]] Nazistae Germaniae rerum potiti essent, Landsberg primo in [[Cechoslovacia]]m, deinde Belgicam et postremo [[Batavia]]m fugit. Et annis [[1940]] - [[1945]], cum Nazistae Bataviam occuparent, Landberg ab amicis abditus et itaque servatus est. Et post finem [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] in Batavia mansit et anno 1957 mortuus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.dhm.de/lemo/html/biografien/LandsbergOtto/index.html Curriculum vitae in pagina Musei Historici Germanici (lingua Theodisca)]
* [http://www.reichstag-abgeordnetendatenbank.de/selectmaske.html?pnd=116681616&recherche=ja Curricula vitae in libris Dietae Imperii (lingua Theodisca)]
 
{{Administri Imperii Iustitiae (Germania)}}
Linea 21:
 
{{DEFAULTSORT:Landsberg, Otto}}
 
[[Categoria:Nati 1869]]
[[Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium]]
[[Categoria:Legati Dietae Imperii Germaniae (Monarchia)]]
[[Categoria:Legati Consilii Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)]]
[[Categoria: Legati Dietae Imperii Germaniae (Res publica Vimariana)]]
[[Categoria:Mortui 1957]]