Quantum redactiones paginae "Argumentum cosmologicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 28:
 
Argumentationi Thomae Aquinatis eaedem difficultates sunt atque argumento simplici. Etiamsi Aquinatem demonstrasse concedamus necessitatem primum moventis, non est necesse ens illud necessarium esse Deum.<ref>Martin (1990: 99-100) argumentationem Aquinatis diserte tractat.</ref>
 
=== Argumentum Kalam ===
[[Ioannes Philoponus]] (c. [[490]]-[[570]]), philosophus Christianus [[Alexandria antiqua|Alexandrinus]], in ''De aeternitate mundi contra Aristotelem'' aeternitatem universi redarguit. Argumentum Philoponi addito acumine tractaverunt theologi [[Islam]]ici scholae [[Kalam]]. Argumenta huius scholae [[medium aevum|mediaevalis]] in mundum Christianum delata sunt [[saeculum 13|saeculo XIII]], unde disceptatio philosophica orta est inter Aquinatem (adversarium) et [[Bonaventura de Balneoregio|Bonaventuram]] (defensorem). Argumentum Kalam hoc modo proferri solet:<ref>Craig 1979: 63; Martin 1990: 101.</ref>
 
# Omne quod esse incipit, causam habet exsistentiae.
# Universum esse coepit.
# Ergo, universum causam exsistentiae habet.
 
Quod argumentum defenditur a Craig (1979), qui dicit eum, qui "universum esse coepisse" (id est, sumptionem #2) neget, actualem eventorum infinitatem praesumere: at in notione infinitatis actualis aliquid absurdi implicatum esse.<ref>Craig 1979: 65-69; Craig & Sinclair 2009: 104.</ref> Cui argumento [[a priori]] addit [[immanis diruptio|immanem diruptionem]], notam illam hypothesin cosmologicam, abhinc 15 ferme miliarda annorum universum esse coepisse.
 
 
Line 35 ⟶ 44:
== Bibliographia ==
* Craig, William Lane, 1979. ''The Kalām Cosmological Argument.'' Barnes & Noble.
* Craig, William Lane & Sinclair, James D., 2009. The Kalām Cosmological Argument, ''The Blackwell Companion to Natural Theology.'', ed. W. L. Craig & James P. Moreland, 101–201. Blackwell.
* Martin, Michael, 1990. ''Atheism: A Philosophical Justification.'' Temple University Press
* Matson, Wallace, 1965. ''The Existence of God.'' Cornell University Press.
* Morriston, Wes, 2013. Doubts about the kalam cosmological argument, ''Debating Christian Theism'', ed. J. P. Moreland, Chad V. Meister, Khaldoun A. Sweis, 20-32. Oxford University Press.
* Reichenbach, Bruce, 1972. ''The Cosmological Argument: A Reassessment.'' Thomas.
* Scriven, Michael, 1966. ''Primary Philosophy.'' McGraw-Hill.