Quantum redactiones paginae "Blasius Pascalis" differant

Content deleted Content added
nomina alternativa Latina, fontibus carentibus, delevi. Licet rursus inserere, sed fontibus munita!
mNo edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
'''Blasius Pascalis'''<ref>[http://books.google.com/books?id=CycPAAAAIAAJ&pg=RA1-PA61&lpg=RA1-PA61 Sepulchrum]</ref> seu vulgo ''Blaise Pascal'' ([[Augustonemetum|Augustonemeti]] natus [[19 Iunii]] [[1623]] ; [[Lutetia]]e mortuus [[19 Augusti]] [[1662]]) fuit [[mathematicus]], [[philosophus]] et [[moralistae Francici|moralista]] Francicus. Filius [[Stephanus Pascalis|Stephani Pascalis]] regis magistratus, vita opulenta, debili autem salute gavisus est, et plurime mathematica ac [[physica]] coluit studia. Quae tam bene iam ab adulescentia didicit, ut tantum septimum decimum annum agens tractatum de re [[Geometria|geometrica]] conscriberet, undevicesimum dein machinam ad calculandum inveniret, quam postea ''pasqualinam'' vocatam diu primam eiusmodi machinarum putabant. Etiam hodierna physica eum ob studium de pressione commemorat in unitate mensurae ''[[Pascalium (unitas)|Pascalium]]'' appellata, quae 1 [[Newtonium]] per [[metrum quadratum]] indicat.
 
Pascalis [[Religio Christiana|religionem Christianam]] coluit et plurime [[Iansenismus|Iansenismum]], cuius semper strenuus defensor fuit. Etiam Iacobina dilecta soror assidue Iansenismum secuta est et cistercensem abbatiam [[Portus Regius|Portus Regii]] intravit, tam suam religionem amans ut postremo animam amitteret doloris causa cum Romae Ecclesia Portum Regium delere voluisset. Pascalis ipse cogitationes suas de Iansenismo descripsit in opere quod inscriptum est "Epistulae Provinciales", idque edidit nomine plumae Ludovicus Montaltius.