Quantum redactiones paginae "Argumentum cosmologicum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[File:Hubble ultra deep field.jpg|thumb|Universum, olim creatum, an semper fuit?]]
{{In progressu}}
 
'''Argumentum cosmologicum''' est quod docet ipsum [[universum]] testimonio esse [[exsistentia Dei|exsistentiae Dei]], nam constat universum (vel mundum) aliquo modo effectum esse, et quibuscumque de causis effectum sit, primam causam causa caruisse oportet: quod caput causarum [[Deus]] esse creditur. Argumento cosmologico usi sunt iam [[Plato]], [[Aristoteles]], [[Thomas Aquinas]], [[Cartesius]], [[Leibnitius]] multique alii, et inter [[laicus|laicos]] quoque magna in gratia positum est. Si enim quemlibet, cur in Deum credat, interroges, sine ulla retractatione aliquid simile argumento cosmologico respondeat. Hoc quidem humanae naturae congruum est: si effectum videris, effectorem quaeres; itaque antiqui, cum ictum fulminis viderant, ab Iove missum esse credebant.
 
Line 10 ⟶ 11:
# Concluditur propterea, universo (sive mundo) externam et adventiciam fuisse causam, et quidem talem, quae ad explanandam exsistentiam eius sufficeret.
 
Etsi causarum inter se cohaerentium serie effectus sit mundus, a prima causa omnia profecta esse necesse est. Quod caput causarum Deus personalis esse intellegitur. At hic nihil esse videtur, quod effectorem personalem, nedum Deum, indicet. Aristoteles impersonale '''primum movens''' (τὸ πρῶτον κινοῦν<ref>Arist. ''[[Metaphysica (Corpus Aristotelicum)|Metaph.]]'' 1012b "ἔστι γάρ τι ὃ ἀεὶ κινεῖ τὰ κινούμενα· καὶ τὸ πρῶτον κινοῦν ἀκίνητον αὐτό" ('est enim aliquid quod semper movet mobilia; et illud primum movens immobile ipsum').</ref>) commemorat, (a) quo quodpotentia potentialein fuitactum actuale factum sitredigitur.<ref>Martin 1990: 96-97.</ref>
 
Certe hoc docet argumentum cosmologicum, mundum non semper fuisse, sed effectum esse operà causae, quam Aristoteles "primum movens" nominavit. Nihil tamen praebet, quod ad Deum aut deos eorumve numina referri possit. Quod cum ita se habeat, nihil prodest de natura huius primum moventis vel primae causae contemplare. Utrum prima illa causa efficiens [[bonum (ethica)|bona]] an [[malum (ethica)|mala]] fuerit, ex creatione mundi concludere nequimus. Neque [[omnipotentia]]m neque [[omniscientia]]m ex sola creatione scire possumus. Numina variarum religionum nihil nisi additamenta [[mythologia|mythologica]] sunt, quae nequaquam ex argumento cosmologico arcessi possint.
 
Argumentum cosmologicum in finita positum est causarum serie, quam incipit prima causa. Sed [[notio (philosophia)|notio]] primae causae in quaestionem vocari potest. Non enim primas causas, quae ipsae sine causa sint, ex experientia cognovimus. Nec de infinitis causis opinio empirica est. Nullo enim alio modo defendi potest nisi hoc, quod scimus alias series infinitas esse, sicut infinitam naturalium numerorum seriem, quamquam sine dubio multum interest inter series causales et series mathematicas.
 
 
Line 25 ⟶ 30:
 
[[Categoria:Atheismus]]
[[Categoria: Philosophia religionis]]
[[Categoria:Theismus]]