Quantum redactiones paginae "Hilarius Putnam" differant

Content deleted Content added
m ~
de studio suo
Linea 4:
 
== Doctrina ==
Eruditus est in traditione [[positivismus|positivismi]] [[traditio]]nalis, quem autem postea acritate summa impugnavit. In argumentis suis contra positivismum negat esse aditum privilegiatum ad [[veritas|veritatem]]; neque principium constitutum verificationis neque sententias singulas stricte falsas aut veras haberi posse credit, sub specie [[philosophia analytica|philosophiae analyticae]] et [[philosophia linguae|linguae]].
 
Putnam insuper criticavit{{dubsig}} [[Realismus Platonicus|realismum]] [[metaphysica|metaphysicum]], quem ita vocavit notionem de "olympica divinaque visione" quapiam, quae hominibus [[intellegentia]]m de rerum [[natura]] daret. E contra realismum internum fovet quippe qui mundum realem haud neget, sed tantummodo inter humani [[spiritus]] limites artos. Ista positio, secundum Putnam, iuvet{{dubsig}} melius intellegere obiectivitatis{{dubsig}} imaginem in [[scientia (ratio)|scientiis]] et [[ethica]].
 
Denique oppugnavit etiam rationem [[functionalismus|functionalismi]] quamcumque, quae ratio [[philosophia mentis|philosophiae mentis]] admisit conscientiam humanam [[computatrum|machinae computatoriae]] abstractioni[[abstractio]]ni similem esse. Attamen antea ille ipse talia excogitari proposuerat. Velut labores eius metaphysici [[epistemologia|epistemologicique]] sic tractationes de ethica politicaque haud facile categorizari{{dubsig}} possunt.
 
== Libri ==
Inter eius opera maximi momenti numerantur ''Reason, Truth and History'' (1931), ''Realism with a Human Face'' (1990) et, ''Words and Life'' (1994) et ''[[Naturalismus humanisticus|Naturalism]], realism and normativity'' (2016).
 
== Fons ==