Quantum redactiones paginae "Lucius Calpurnius Piso (consul 27)" differant

Summarium vacuum
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Lucius Calpurnius Piso''' (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus erat primo saeculo post Christum natum. Pater eius [[Gnaeus Calpurnius Piso]] consul ordinarius anni [[7 a.C.n.]] erat, qui anno [[20]] mortis [[Germanicus|Germanici Caesaris]] accusatus mortem voluntariam petivit. Idcirco filius praenomen a Gnaeo in Lucium mutavit. Mater erat Munatia Plancina quae et ipsa iubente Tiberio periit, diu tamen post Germanici mortem<ref>[[Cassius Dio]] 48.22.</ref>.
 
Filius ''quaestor Augusti'' anno [[18]] erat, anno [[27]] consul ordinarius factus est, annis [[36]]-[[37]] [[praefectus urbi Romae]] fuit et vel [[38]]/[[39]] vel 39/[[40]] proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africam]] administravit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 947</ref>.Tum [[Caligula]] qui superbiam Pisonum suspectam habebat legiones auxiliaque illius provinciae proconsulibus ademit atque legato tradidit : ab illo tempore semper legatus et proconsul in provincia Africa simul fuere<ref>[[Dio Cassius]] 59.20</ref>. Filius eius [[Lucius Calpurnius Piso (consul 57)|Lucius Calpurnius Piso]] erat, qui anno [[57]] consulatum ordinarium gessit.
71 886

recensiones