Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

3 octeti additi ,  3 years ago
Alia aedificia mentione digna sint '''Officium vectigalium''' [[saeculum 18|saeculi XVIII]] ((construebatur sub Ponte O'Connell, habet frontem 115 metrorum, porticum Doricam, tholum 38 metrorum cum statua Spei), '''Iudicium''' et '''''Leinster House''''', parlamenti Hibernici domus inferior (constructiones usque annum 1739, cum rotunda porticu Ionica). Multae statuae in honorem civium inclutorum plantatae sunt (e.g. pro Daniele O’Connell, Edmundo Burke, [[Oliverius Goldsmith|Oliverio Goldsmith]]).
 
[[Educatio superior|Instituta educatoria]] sunt [[Collegium Trinitatis iuxta Dublinum|Universitas Eblanae]] '''''(Trinity College)''''' et Collegium universitarium '''''(University College)'''''. Splendida est etiam [[Bibliotheca Collegii Trinitatis iuxta Dublinum]]. Inter academias peritorum excellit ''Academia promovendis scientiis et antiquitatis studiis'' (cum bibliotheca et museo, inde ab 1786) necnon ''Societas Eblanensis'' promovendis agriculturae quaestibusque (fundata anno 1731). Anno 1854 Universitas catholica condita est. Ne obliviscaris '''[[Museum]] nationale''' (cum multis prahistoriae Hibernicae vestigiis), '''PinacothecaPinacothecam nationalisnationalem''' (cum effigiebus et statuis) etnec Theatrum abbatiale '''''(Abbey Theatre)'''''.
 
Principale Eblanae [[viridarium]] nominatur '''a Phoenice''' ubi est et domicilium praesidis reipublicae.
 
== Ecclesiastica ==
Episcopatus Danicus de [[Archiepiscopus Cantuariensis|archiepiscopo Cantuariensi]] dependens anno 1152 ipse archiepiscopatus creatus est. Eblana est sedes [[archiepiscopus|archiepiscopalis]] et [[Ecclesia Anglicana|Ecclesiae Anglicanae]] et [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Catholicae Romanae]]. Archiepiscopus Anglicanus est Reverendissimus [[Ioannes Neill]] et Romanus Reverendissimus [[Dermitius Martin]]. Duae aedes [[ecclesia cathedralis|cathedrales]] sunt, altera [[Sanctus Patricius|Sancto Patricio]], altera Christo Domino dicata, quarum haec [[Dioecesis]] Dublini et Glendalough ecclesia materna est, illa patriae totius. Aedes procathedralis Romana Catholica [[Maria Virgo|Sanctae Mariae]] dicata est.
Usor anonymus