Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

126 octeti amoti ,  3 years ago
Summarium vacuum
==Historia==
[[Oppidum]] in [[historia|tabulis historicis]] nominis versionem a [[Claudius Ptolemaeus|Claudio Ptolemaeo]] propositam habuit, i.e. ''Eblanae''. Postea urbi nomen ''Dubh-linn'' (Hibernice, '[[stagnum]] nigrum') fuit. Anno [[291]] victoria parta est in milites Regni Leinster. Circa annum [[450]] [[Sanctus Patricius]] [[Christianismus|Christianismum]] in oppidum introduxit. [[Saeculum IX|Saeculo nono]] urbs a [[Dania|Danis]] occupata est; anno 832 Dani urbem ''Dyslin'' nominabant, quae eis caput regni Danici valde potentis serviebat. Sed Hibernorum summum imperium revenit paullatim annis [[1052]], [[1075]], [[1124]]. Anno [[1171]] rex [[Henricus II (rex Angliae)|Henricus II]] Danos expugnante gravione Ricardo Strongbow repulsit. Anno [[1172]] Eblana domicilium aulicum factum est; Henrico adhuc regente, postea etiam urbis privilegia tributa sunt. Usque seditionem Hibernorum anni [[1798]] Eblana sub gubernio Anglico mansit. Nova temptatio urbis sub dominium Hibernicum reddendae anno [[1803]] duce Robert Emmet ad irritum iit. Neque annis [[1847]] et [[1867]] novae temptationes ullum effecerunt. In crudelibus tumultibus Hibernicis anno [[1916]] factis Eblanae acriter pugnatum est. Oppidum in rebus novis annorum inter [[1919]] et [[1921]] quoque partes suas egit. Effectus fuit creatio Civitatis Hibernicae Liberae. Inde ab anno [[1922]] Eblana caput Reipublicae Hiberniae est.
[[Fasciculus:Image Floor Mosaic of City Hall of Dublin.jpg|thumb|Arma urbis Eblanensis: OBEDIENTIA CIVIUM URBIS FELICITAS]]
Eblana erat insulae [[caput (urbs)|caput]] in multis civitatibus:
* Dominatio Hiberniae ([[1171]]–[[1541]])
Usor anonymus