Quantum redactiones paginae "Simon Rettenpacher" differant

m
+
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
m (+)
 
'''Simon Rettenpacher''' (sive '''Rettenbacher''', natus die 17 Octobris [[1634]] in vico ''Aigen'' prope [[Salisburgum]], mortuus die 10 Maii [[1706]] [[Cremifanum (abbatia)|Cremifani]]) fuit polyhistor, [[poesis dramatica|dramatum]] [[scriptor]], [[poeta]] et [[historicus]] [[Lingua Latina|linguae Latinae]] necnon [[Lingua Theodisca|Theodiscae]].
 
 
== Vita ==
 
Rettenpacher, postquam historiae iurisprudentiaeque [[Salisburgum|Salisburgi]], [[Saena Iulia|Saenae Iuliae]], [[Roma]]e et [[Patavium (urbs)|Patavii]] incubuit, anno [[1660]] [[Ordo Sancti Benedicti|ordinem S. Benedicti]] ingressus [[1664]] [[sacerdos]] ordinatus est. Usque ad annum [[1668]] Romae multas linguas Orientis Occidentisque didicit. A [[Leo Allatius|Leone Allatio]], qui tum [[Bibliotheca Vaticana|bibliothecae Vaticanae]] praeerat, in collectiones eiusdem bibliothecae inductus est.
Roma anno [[1667]] redux rector gymasii Cremifanensis factus linguas Orientales docuit, inde Salisburgum vocatus [[1671]]-[[1675]] in [[Universitas Salisburgensis|alma matre Benedictina Salisburgensi]] historias ethicamque professus est atque simul magno cum applausu universitatis patrem comicum egit. [[1675]]-[[1689]] bibliothecam abbatiae Cremifanensis direxit, postremo autem, cum gravissimam abbatis offensam contraxisset, [[1689]]-[[1705]] parochus vici ''Vischlhamensis'' fuit. Anno [[1706]] in abbatia Cremifanensi mortuus est.
 
== Proprietas operis ==
 
Rettenpacher conscripsit fabulas Latinas, quarum et musicam succentivam partim ipse composuit, praeterea fabulam linguae Theodiscae, circiter 6000 poemata Latina, poemata Theodisca et scripta theologica atque historica.
 
 
{{DEFAULTSORT:Rettenpacher, Simon}}
[[Categoria:PoetaeNati 1634]]
[[Categoria:HistoriciMortui Austriae1706]]
[[Categoria:Auctores Neolatini]]
[[Categoria:Auctores Theodisci]]
[[Categoria:Scriptores Austriae]]
[[Categoria:Poetae]]
[[Categoria:Scriptores scaenici]]
[[Categoria:Historici Austriae]]
[[Categoria:Benedictini]]
[[Categoria:Cremifanum]]
[[Categoria:NatiHistorici 1634Austriae]]
[[Categoria:MortuiPoetae 1706Austriae]]
[[Categoria:Scriptores Austriae]]
[[Categoria:Scriptores scaenici]]
92 254

recensiones