Quantum redactiones paginae "Quintus Naevius Sutorius Macro" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Quintus Naevius Sutorius Macro''' (seu '''Quintus Naevius Cordus Sutorius Macro''') (natus [[21 a.C.n.]], mortuus [[38]]) fuit [[eques]] [[Roma]]nus. Patria eius [[Alba Fucens]] erat. [[Tiberius (imperator)|Tiberius]] imperator eum [[Vigil|praefectum vigilum]] et anno [[31]] mense Octobre [[Praefectus praetorio|praefectum praetorium]] fecit, ut [[Lucius Aelius Seianus|Lucio Aelio Seiano]] Tiberio suspecto succederet. Itaque Macro in Seiano evertendo maximas partes egit : nam epistulam Tiberii eum accusantem Romam attulit et consulibus tradidit, praetorianos in castra remisit et in eorum locum vigiles circa Curiam collocavit ; simul Seianum decepit dum tribuniciam potestatem ab imperatore ei conlatam adferre sese adfirmat ; ita Seianus securus damnationem suam praevenire nequivit. Mortuo quoque Seiano liberisque eius, in quaestionem familiam eius et amicos ceterosque fautores detulit et multos homines perdidit<ref>[[Dio Cassius]] 58.9-12.</ref>.
 
Nonnulli historici tradidere Macronem senis et aegri [[Tiberius|Tiberii]] neci operam dedisse<ref>[[Tacitus]], Annales, VI 50,3;5; [[Cassius Dio]], LVIII 28,3</ref>, successionem [[Caligula|Caligulae]] ut properaret. Cuius favorem per stupra uxoris, Enniae Thrasyllae, quoque sibi parasse et [[Suetonius]]<ref>''Caligula'' 12.</ref> et [[Dio Cassius]] scribebant<ref>[[Dio Cassius]] 58.28</ref>. Certe Tiberii testamentum in senatu legit<ref>[[Dio Cassius]] 59.1</ref>, a Caligula inritum factum dementiae causa. Nihilominus mox ex officio expulsus est anno [[38]] et [[Praefectus Aegypti]] factus : quo facto antequam proficisceretur ad mortem "voluntariam" cum uxore coactus est<ref>[[Dio Cassius]] 59.10.</ref> ab ingrato imperatore qui ei et alia et ipsum lenocinium uxoris ei obiicebat ! Ex testamento in Alba Fucenti [[amphitheatrum]] aedificare iussit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 690</ref>. Praefectus praetorio deinde [[Marcus Arrecinus Clemens]] successit.
 
== Notae ==