Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

45 octeti additi ,  3 years ago
Alia aedificia mentione digna sint '''Officium vectigalium''' [[saeculum 18|saeculi XVIII]] ((construebatur sub Ponte O'Connell, habet frontem 115 metrorum, porticum Doricam, tholum 38 metrorum cum statua Spei), '''Iudicium''' et '''''Leinster House''''', parlamenti Hibernici domus inferior (constructiones usque annum 1739, cum rotunda porticu Ionica). Multae statuae in honorem civium inclutorum plantatae sunt (e.g. pro Daniele O’Connell, Edmundo Burke, [[Oliverius Goldsmith|Oliverio Goldsmith]]).
 
[[Educatio superior|Instituta educatoria]] sunt [[Collegium Trinitatis iuxta Dublinum|Universitas Eblanae]] '''''(Trinity College)''''' et Collegium universitarium '''''(University College)'''''. Splendida est etiam [[Bibliotheca Collegii Trinitatis iuxta Dublinum]]. Inter academias peritorum excellit ''Academia promovendis scientiis et antiquitatis studiis'' (cum bibliotheca et museo, inde ab 1786) necnon ''Societas Eblanensis'' promovendis agriculturae quaestibusque (fundata anno 1731). Anno 1854 Universitas catholica condita est. Ne obliviscaris '''[[Museum]] nationale''' (cum multis prahistoriae Hibernicae vestigiis), '''Pinacotheca nationalis''' (cum effigiebus et statuis) et Theatrum abbatiale '''''(Abbey Theatre)'''''.
 
Principale Eblanae [[viridarium]] nominatur '''a Phoenice''' ubi est et domicilium praesidis reipublicae.
13 278

recensiones