Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

Content deleted Content added
Linea 22:
 
==Res videndae==
Multa historia [[aedificium|aedificia]] inveniuntur in oppido antico ad meridiem fluminis Liffey sito. '''''Dublin Castle''''' appellatur cor Eblanae ubi olim officia praefecti regis Anglici fuerunt. Aedium pars maxima in saxo elegantissime eminens super urbem flumenque erigitur. Quod castellum olim burgus fortificatus fuerat antequam anno 1560 sedes legati fieret. Archivium invenitur in Turri Bermingham, castelli antiquissima parte, quae anno 1411 erecta est. Construebatur gradatim usque ad [[saeculum 17|saeculum XVII]]. In earum vicinia sunt prisca '''Bursa''' (postea ea utebantur tamquam curia; camaram habet cum columnis Corinthicis, constructa est anno 1779) et '''Ecclesia Christi''', cathedralis protestantica, invenitur, cuius origo fuitfuerat anno [[1038]] quaeque annis inter [[1870]] et [[1877]] reconstructa est. '''Ecclesia cathedralis Sancti Patricii''' generis Gothici centrum communitatis protestanticae in Re publica Hibernca degentium esse constat. Erecta fuit ista metropolis iam anno 1190; mutationes fiebant annis inter [[1220]] et [[1260]]. [[Ionathan Swift]], priscus fani decanus, hic sepultus est. Anno 1816 '''Ecclesia cathedralis catholica''' constructa est (cui est portibus Dorica), '''Ecclesia Sancti Andreae''' (generis Graeci) et '''Ecclesia Sancti Georgii'''.
Alia aedificia mentione digna sint '''Officium vectigalium''' [[saeculum 18|saeculi XVIII]] ((construebatur sub Ponte O'Connell, habet frontem 115 metrorum, porticum Doricam, tholum 38 metrorum cum statua Spei), '''Iudicium''' et '''''Leinster House''''', parlamenti Hibernici domus inferior (constructiones usque annum 1739, cum rotunda porticu Ionica). Multae statuae in honorem civium inclutorum plantatae sunt (e.g. pro Daniele O’Connell, Edmundo Burke, [[Oliverius Goldsmith|Oliverio Goldsmith]]).