Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

119 octeti additi ,  3 years ago
Multa historia [[aedificium|aedificia]] inveniuntur in oppido antico ad meridiem fluminis Liffey sito. '''''Dublin Castle''''' appellatur cor Eblanae ubi olim officia praefecti regis Anglici fuerunt. Aedium pars maxima in saxo elegantissime eminens super urbem flumenque erigitur. Quod castellum olim burgus fortificatus fuerat antequam anno 1560 sedes legati fieret. Archivium invenitur in Turri Bermingham, castelli antiquissima parte, quae anno 1411 erecta est. Construebatur gradatim usque ad [[saeculum 17|saeculum XVII]]. In earum vicinia '''Ecclesia Christi''', cathedralis protestantica, invenitur, cuius origo fuit anno [[1038]] quaeque annis inter [[1870]] et [[1877]] reconstructa est. '''Ecclesia cathedralis Sancti Patricii''' generis Gothici centrum communitatis protestanticae in Re publica Hibernca degentium esse constat. Erecta fuit ista metropolis iam anno 1190; mutationes fiebant annis inter [[1220]] et [[1260]]. [[Ionathan Swift]], priscus fani decanus, hic sepultus est. Anno 1816 '''Ecclesia cathedralis catholica''' constructa est (cui est portibus Dorica), '''Ecclesia Sancti Andreae''' (generis Graeci) et '''Ecclesia Sancti Georgii'''.
Alia aedificia mentione digna sint '''Officium vectigalium''' [[saeculum 18|saeculi XVIII]] ((construebatur sub Ponte O'Connell, habet frontem 115 metrorum, porticum Doricam, tholum 38 metrorum cum statua Spei), '''Iudicium''' et '''''Leinster House''''', parlamenti Hibernici domus inferior. Multae statuae in honorem civium inclutorum plantatae sunt (e.g. pro Daniele O’Connell, Edmundo Burke, [[Oliverius Goldsmith|Oliverio Goldsmith]]).
 
[[Educatio superior|Instituta educatoria]] sunt [[Collegium Trinitatis iuxta Dublinum|Universitas Eblanae]] '''''(Trinity College)''''' et Collegium universitarium '''''(University College)'''''. Splendida est etiam [[Bibliotheca Collegii Trinitatis iuxta Dublinum]]. Inter academias peritorum excellit ''Academia promovendis scientiis et antiquitatis studiis'' (cum bibliotheca et museo, inde ab 1786) necnon ''Societas Eblanensis'' promovendis agriculturae quaestibusque (fundata anno 1731). Ne obliviscaris '''[[Museum]] nationale''' (cum multis prahistoriae Hibernicae vestigiis), '''Pinacotheca nationalis''' (cum effigiebus et statuis) et Theatrum abbatiale '''''(Abbey Theatre)'''''.
13 278

recensiones