Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

1 139 octeti additi ,  3 years ago
m
+Bib ex en &c ut fortasse >8K sit (10K/Geographia)
m
m (+Bib ex en &c ut fortasse >8K sit (10K/Geographia))
{{Capsa urbis Vicidata}}
'''Eblana'''<ref>"Eblana": [[Claudius Ptolemaeus]], ''[[Geographia (Ptolemaeus)|Geographia]]''</ref><ref>"Eblanda" (per errorem typographi?): {{PONS-SS}}</ref> seu '''Dublinum'''<ref>"Dublana, Dublinum, Dublinia, Dublinium, Eblana": {{Graesse}}</ref> ([[Lingua Anglica|Anglice]]: ''Dublin''; [[Lingua Hibernica|Hibernice]]: ''Baile Átha Cliath'') est caput et urbs [[Hibernia]]e maxima. Eblana ad litus orientale Hiberniae sita est. Urbs in partes duas a flumine ''Liffey'' dividitur. Pons maximus ''O'Connell Bridge''(Anglice) appellatur. Hodie 527'612 (anno [[2011]]) homines Eblanam incolunt. Caput est [[Comitatus Eblanensis]].
 
==Generalia==
Eblana ad [[aestuarium]] fluminis Liffey ad sinum Eblanense sita est, cornu quoddam [[Mare Hibernicum|Maris Hibernici]]. Urbs [[commercium]] [[navis|navium]] agile tenet cum portibus [[Anglia]]e, [[Scotia]]e, et [[Francia]]e. Rete viae ferratae unionem cum aliis magnis [[oppidum|oppidis]] et regionibus[[regio]]nibus Hiberniae facit. Decem omnino [[pons|pontes]] pertinent ad ripas fluvii ulteriores. TerritoriumTerra baiae fluminis partem inferiorem solummodo tegit; apta est et navigiis maioribus. [[Canalis|Canales artificiosi]] duo (''Canalis regius'' 154 chiliometrorum;, ''Canalis grandis'' 335 chiliometrorum) unificant portum Eblanensem cum plagis septentrionalibus et meridionalibus fluminis Shannon coniungunt. Eblanae iuncta sunt nonnulla illustria [[suburbium|suburbia]], e.g. Glasnevin. In coemeterio[[sepulcretum|sepulcreto]] spectari possunt cippi luctantium in Hiberniae [[libertas|libertatem]] ut [[Daniel O'Connell|Danielis O'Connell]] seuet [[Ioannes Philpot Curran|Ioannis Philpot Curran]].
 
==Historia==
Oppidum in documentis historicis nominis versionem a [[Claudius Ptolemaeus|Claudio Ptolemaeo]] propositam habuit, i.e. ''Eblanae''. Postea urbi nomen ''Dubh-linn'' (Hibernice: ''stagnum nigrum'') fuit. Anno [[291 p.Chr.]] victoria parta est in milites Regni Leinster. Circa annum [[450]] [[Sanctus Patricius]] christianismum in oppidum introduxit. Saeculo[[Saeculum IX|Saeculo nono]] urbs a [[dania|Danis]] occupata est, sed Hibernorum summum imperium revenit paullatim annis [[1052]], [[1075]], et [[1124]]. Anno [[1171]] rex [[Henricus II (rex Angliae)|Henricus II]] Danos ex Anglia repulsit. Anno [[1172]] Eblana residentia aulica facta est; Henrico adhuc regente postea etiam urbis privilegia tributa sunt. Usque seditionem Hibernorum anni [[1798]] Eblana sub gubernio Anglico mansit. Nova temptatio urbis sub dominium Hibernicum reddendae anno [[1803]] duce Robert Emmet ad irritum iit. Neque annis [[1847]] et [[1867]] novae temptationes ullum effecerunt. In crudelibus tumultibus Hibernicis anno [[1916]] factis Eblanae acriter pugnatum est. Oppidum in rebus novis annorum inter [[1919]] et [[1921]] quoque partes suas egit. Effectus fuit creatio Status Hibernici Liberi. Inde ab anno [[1922]] Eblana caput Reipublicae Hiberniae est.
[[Fasciculus:Image Floor Mosaic of City Hall of Dublin.jpg|thumb|Arma urbis Eblanensis: OBEDIENTIA CIVIUM URBIS FELICITAS]]
Eblana erat insulae [[caput (urbs)|caput]] in multis civitatibus:
* Dominatio Hiberniae ([[1171]]–[[1541]])
* Regnum Hiberniae (cum regno Angliae coniunctum: [[1541]]–[[1800]])
* Res Publica Hibernia ([[1919]]–[[1922]])
* [[Hibernia (res publica)]] ([[1922]]–hodie)
 
==Oeconomica==
Eblana centrumsedes oeconomicum[[oeconomia|oeconomica]] magni momenti est, terrae baia gravissima et nodus commercialis. Inter ergasteria varia numerantur fabricae cerevisiae[[cerevisia]]e, calceamentorum, [[vitrum|vitrorum]], pharmaceuticorum, cibariorum. Confectio navalis traditionem[[traditio]]nem antiquam habet. Exportantur imprimis iumenta et agriculturalia.
 
==Res videndae==
Multa historia [[aedificium|aedificia]] inveniuntur in oppido antico ad meridiem fluminis Liffey sito. ''Dublin Castle'' appellatur cor Eblanae ubi olim officia praefecti regis Anglici fuerunt. Aedium pars maxima in saxo elegantissime eminens super urbem flumenque erigitur. Construebatur gradatim usque ad [[saeculum 17|saeculum XVII]]. In earum vicinia Ecclesia Christi, cathedralis protestantica, invenitur, cuius origo fuit anno [[1038]] quaeque annis inter [[1870]] et [[1877]] reconstructa est. Ecclesia cathedralis Sancti Patricii generis Gothici centrum communitatis protestanticae in Re publica Hibernca degentium esse constat. Erecta fuit ista metropolis iam anno 1190; mutationes fiebant annis inter [[1220]] et [[1260]]. [[Ionathan Swift]], priscus fani decanus, hic sepultus est. Alia aedificia mentione digna sint Officium vectigalium [[saeculum 18|saeculi XVIII]], Iudicium et ''Leinster House'', parlamenti Hibernici domus inferior. Multae statuae in honorem civium inclutorum plantatae sunt (e.g. pro Daniele O’Connell, Edmundo Burke, [[Oliverius Goldsmith|Oliverio Goldsmith]]).
 
[[Educatio superior|Instituta educatoria]] sunt [[[[Collegium Trinitatis iuxta Dublinum|Universitas Eblanae]] ''(Trinity College)'' et Collegium universitarium ''(University College)''. Splendida est etiam [[Bibliotheca Collegii Trinitatis iuxta Dublinum]]. Ne obliviscaris Museum[[museum]] nationale (cum multis prahistoriae Hibernicae vestigiis), Pinacotheca nationalis (cum effigiebus et statuis) et Theatrum abbatiale ''(Abbey Theatre)''.
 
Viridarium centrale Eblanae nominatum est a Phoenice ubi est et residentia praesidentis Reipublicae.
 
== Incolae notabiles ==
* [[Amanda Byram]], animatrix programmatis et quondam indutrix
* [[Edmundus Burke]], vir reipublicae administrandae peritus et philosophus
* [[Edmundus Malone]], [[Gulielmus Shakesperius|Gulielmi Shakesperii]] vitae et operum studiosus
* [[Iacobus Joyce]], [[auctor]]
* [[Ioannes Field]], [[compositor]] et clavilista
* [[Georgius Bernardus Shaw]], auctor
* [[Patricius Bartholomaeus Ahern]], Magistratus et primus minister Hiberniae ab 1997 ad 2008
* [[Veronica Guerin]], [[diurnarius|diurnaria]]
 
== Ecclesiastica ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi Bibliographia==
*Flynn, John, et Jerry Kelleher. [[2003]]. ''Dublin Journeys in America.'' High Table Publishing. ISBN 0954469410.
*Hem, Hanne. [[1994]]. ''Dubliners, An Anthropologist's Account.'' Oslo.
*Liddy, Pat. [[2000]]. ''Dublin A Celebration: From the 1st to the 21st century.'' Dublin City Council. ISBN 0946841500.
*Craig, Maurice. [[1989]]. ''The Architecture of Ireland from the Earliest Times to 1880.'' Batsford. ISBN 0713425873.
*McDonald, Frank. [[1989]]. ''Saving the City: How to Halt the Destruction of Dublin.'' Tomar Publishing. ISBN 1871793033.
*McParland, Edward. [[2001]]. ''Public Architecture in Ireland 1680–1760.'' Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300090641.
 
==Nexus externi==
{{CommuniaCat|Dublin|Eblanam}}
*[http://www.dublincity.ie/ Situs interretialis Concilii Urbis Eblanae.]
 
{{Urbes Europae capitales}}
90 607

recensiones