Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

163 octeti additi ,  3 years ago
Summarium vacuum
{{pro pagina discretiva vide|Dublinum (discretiva)}}
{{Capsa urbis Vicidata}}
'''Eblana'''<ref>"Eblana": [[Claudius Ptolemaeus]], ''[[Geographia (Ptolemaeus)|Geographia]]''</ref><ref>"Eblanda" (per errorem typographi?): {{PONS-SS}}</ref> seu '''Dublinum'''<ref>"Dublana, Dublinum, Dublinia, Dublinium, Eblana": {{Graesse}}</ref> ([[Lingua Anglica|Anglice]]: ''Dublin''; [[Lingua Hibernica|Hibernice]]: ''Baile Átha Cliath'') est caput et urbs [[Hibernia]]e maxima. Eblana ad litus orientale Hiberniae sita est. Urbs in partes duas a flumine ''Liffey'' dividitur. Pons maximus ''O'Connell Bridge''(Anglice) appellatur. Hodie 527'612 (anno [[2011]]) homines Eblanam incolunt. Caput est [[Comitatus Eblanensis]].
==Generalia}}
Eblana ad aestuarium fluminis Liffey ad sinum Eblanense sita est, cornu quoddam [[Mare Hibernicum|Maris Hibernici]]. Urbs commercium navium agile tenet cum portibus [[Anglia]]e, [[Scotia]]e et [[Francia]]e. Rete viae ferratae unionem cum aliis magnis oppidis et regionibus Hiberniae facit. Decem omnino pontes pertinent ad ripas fluvii ulteriores. Territorium baiae fluminis partem inferiorem solummodo tegit; apta est et navigiis maioribus. Canales artificiosi duo (''Canalis regius'' 154 chiliometrorum; ''Canalis grandis'' 335 chiliometrorum) unificant portum Eblanensem cum plagis septentrionalibus et meridionalibus fluminis Shannon. Eblanae iuncta sunt nonnulla illustria suburbia, e.g. Glasnevin. In coemeterio spectari possunt cippi luctantium in Hiberniae libertatem ut [[Daniel O'Connell|Danielis O'Connell]] seu [[Ioannes Philpot Curran|Ioannis Philpot Curran]].
==Historia==
Multa historia aedificia inveniuntur in oppido antico ad meridiem fluminis Liffey sito. ''Dublin Castle'' appellatur cor Eblanae ubi olim officia praefecti regis Anglici fuerunt. Aedium pars maxima in saxo elegantissime eminens super urbem flumenque erigitur. Construebatur gradatim usque ad saeculum XVII. In earum vicinia Ecclesia Christi, cathedralis protestantica, invenitur, cuius origo fuit anno 1038 quaeque annis inter 1870 et 1877 reconstructa est. Ecclesia cathedralis Sancti Patricii generis Gothici centrum communitatis protestanticae in Re publica Hibernca degentium esse constat. Erecta fuit ista metropolis iam anno 1190; mutationes fiebant annis inter 1220 et 1260. [[Ionathan Swift]], priscus fani decanus, hic sepultus est. Alia aedificia mentione digna sint Officium vectigalium saeculi XVIII, Iudicium et ''Leinster House'', parlamenti Hibernici domus inferior. Multae statuae in honorem civium inclutorum plantatae sunt (e.g. pro Daniele O’Connell, Edmundo Burke, Oliverio Goldsmith).
 
Instituta educatoria sunt [[[[Collegium Trinitatis iuxta Dublinum|Universitas Eblanae]] ''(Trinity College)'' et Collegium universitarium ''(University College)''. Splendida est etiam [[Bibliotheca Collegii Trinitatis iuxta Dublinum]]. Ne obliviscaris Museum nationale (cum multis prahistoriae Hibernicae vestigiis), Pinacotheca nationalis (cum effigiebus et statuis) et Theatrum abbatiale ''(Abbey Theatre)''.
 
Viridarium centrale Eblanae nominatum est a Phoenice ubi est et residentia praesidentis Reipublicae.
13 416

recensiones